Skip to main content

‹‹‹ prev (121)

(123) next ›››

(122)
COKNELII TACIT/ ANN A LIU M [a.u.C. 815.
militonum miserantes ne lacrimis quidem temperare ; vix
prae fletu usurpata consalutatio. decesserat certamen virtutis 6
et ambitio gloriae, felicium hominum adfectus : sola miseii-
cordia valebat, et apud minores magis.
5 17. Ducum inter se brevis sermo secutus est, hoc con-
querente iam inritum laborem, potuisse belliim fuga Paithorum
finiri : ille integra utrique cuncta respondit : converterent
aquilas et iuncti invaderent Armeniam abscessu Vologesis ,
iiifirmatam. non ea imperatoris habere mandata Corbulo : 2
10 peiiculo legionum commotum e provhicia egressum ; quando
in incerto habeanturParthorum conatus, Suiiam repeliturum :
sic quoque optimam Foitunam orandam, ut pedes confectus 3
spatiis itinerum alacrem et facilitate camporum praevenientem
equitem adsequeretur. exim Paetus per Cappadociam hiber- 4
15 navit : at Vologesis ad Corbulonem missi nuntii, detraheret
castella trans Euphraten amnemque, ut olim, medium faceret.
ille Armeniam quoque diversis praesidiis vacuam fieri ex- 5
postulabat. et postremo concessit rex ; dirutaque quae
Euphralen ultra communiverat Corbulo, et Armenii sine
20 arbitro relicti sunt.
18. At Romae tropaea de Panhis arcusque medio Capito-
lini montis sistebantur^ ^ecreta ab senatu integro adhuc bello
neque turn omissa, dum aspectui consulitur spreta conscientia.
quin et dissimulandis rerum externarum curis Nero frumen- 2
25 turn plebis vetustaje corruptum in Tiberim iecit, quo securi-
tatem annonae suslentaret. cuius pretio nihil additum est, 3
quamvis ducentas ferme naves portu in ipso violentia
tempestatis et centum alias Tiberi subvectas fortuitus ignis
absumpsisset. tris dein consulares, L. Pisonem, Ducenium 4
30 Geminum, Pompeium Paulinum vectigalibus publicis prae-
posuit, cum insectatione priorum principum, qui gravitate
sumptuum iustos reditus anteissent : se annuum sexcentiens
sestertium rei publicae largiri.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence