Skip to main content

‹‹‹ prev (122)

(124) next ›››

(123)
,D. 62.] LIBER XV. CAP. 1 6-2 1.
(yw^\
19. Percrebrueiat ea tempestate pravissimus mos, cum
propinquis comitiis aut sorte provinciarum plerique orbi
fictis adoptionibus adsciscerent filios, praeturasque et pro-
vincias inter patres sortiti statim emitterent manu, quos
adoptaverant. magna cum invidia senatum adeunt, ius 5
naturae, labores educandi adversus fraudem et artes et brevi-
3 tatem adoptionis enumerant. satis pretii esse orbis, quod
multa securitate, nullis oneribus gratiam iionores cuncta
4 prompta et obvia haberent. sibi promissa legum diu exspec-
tata in ludibrium verti, quando quis sine sollicitudine parens, 10
sine luctu orbus longa patrum vota repente adaequaret.
5 factum ex eo senatus consultum, ne simulata adoptio in ulla
parte muneris publici iuvaret ac ne usurpandis quidem here-
ditatibus prodesset.
20. Exim Claudius Timarchus Cretensis reus agitur, ceteris 15
criminibus, ut solent praevalidi provincialium et opibus nimiis
ad iniurias minorum elati : una vox eius usque ad contumeliam
senatus penetraverat, quod dictitasset in sua potestate situm,
an proconsulibus, qui Cretam obtinuissent, grates agerentur.
2 quam occasionem Paetus Thrasea ad bonum publicum vertens, 20
postquam de reo censuerat provincia Creta depellendum,
haec addidit : * usu probatum est, patres conscripti, leges
egregias, exempla honesta apud bonos ex delictis aliorum
3 gigni. sic oratorum licentia Cinciam rogationem, candida-
torum ambitus lulias leges, magistratuum avaritia Calpurnia 25
scita pepererunt; nam culpa quam poena tempore prior,
4 emendari quam peccare posterius est. ergo adversus novam
provincialium superbiam dignum fide constantiaque Romana
capiamus consilium, quo tutelae sociorum nihil derogetur,
nobis opinio decedat, qualis quisque habeatur, alibi quam in 30
civium iudicio esse.
21. ' Olim quidem non modo praetor aut consul, sed privati
etiam mittebantur, qui provincias viserent et quid de cuius-

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence