Skip to main content

‹‹‹ prev (120)

(122) next ›››

(121)
_- .^^^Aig^ M C>U?U '
A.D. 62.] LIBER XV. CAP. 12-16.
quibus perpetratis copia Vologesi fieret mittendi ad Neronem
legates.
15. Interim flumini Arsaniae (is castra praefluebat) pontem
imposuit, specie sibi illud iter expedientis, sed Parthi quasi
Jocumentum victoiiae iusserant ; namque iis usui fuit, nostri 5
2 per diversum iere. addidit rumor sub iugum missas legiones
et alia ex rebus infaustis, quorum simulacrum ab Armeniis
3 usurpatum est. namque et munimenta ingressi sunt, ante-
quam agnien Romanum excederet, et circumstetere vias,
captiva olim mancipia aut iumenta adgnoscentes abstra- 10
4 hentesque : raptae etiam vestes, retenta arma, pavido milite
5 ei concedente, ne qua proelii causa, existeret. Vologeses
armis et corporibus caesorum aggeratlis, quo cladem nostram
testaretur, visu fugientium legionum abstinuit. fama modera-
6 tionis quaerebatur, postquam superbiam expleverat. flumen 15
Arsaniam elephanto insidens, proximus quisque regem vi
equorum perrupere, quia rumor incesserat pontem cessurum
oneri dolo fabricantium : sed qui ingredi ausi sunt, validum
et fidum intellexere.
16. Ceterum obsessis adeo suppeditavisse rem frumentariam 20
constitit, ut horreis ignem inicerent, contraque prodiderit
Corbulo Parthos inopes copiarum et pabulo attrito relicturos
2 oppugnationem, neque se plus tridui itinere afuisse. adiciL
iure iurando Paeti cautum apud signa, adstantibus iis quos
testificando rex misisset, neminem Romanum Armeniam 25
ingressurum, donee referrentur litterae Neronis, an paci
3 adnueret. quae ut augendae infamiae composita, sic reliqua
non in obscuro habentur, una die quadraginta milium spatium
emensum esse Pactum, desertis passim sauciis, neque minus
deformem illam fugientium trepidationem quam si terga in 30
4 acie vertissent. Corbulo cum suis copiis apud ripam Euphratis
obvius non eam speciem insignium et armorum praetulit, ut
5 diversitatem exprobraret. maesli manipuli ac vicem com-

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence