Skip to main content

‹‹‹ prev (119)

(121) next ›››

(120)
Jx» eow.aa."*^^*^'*^ «.vUj.tU^ ^1© 1<ML 1^4^
CORNEUI TACITI ANNALIUM [a.U.C. 815.
aut propinqiioium propriis stimulis incenderent) continuum
diu noctuque iter properabant.
13. Eoque intentius Vologeses premere obsesses, modo
vallum legionum, modo castellum, quo inbellis aetas defende-
5 batur, adpugnare, propius incedens quam mos Partliis, si ea
temeritate hostem in proelium eliceret. at illi vix contu- 2
berniis extract!, nee aliud quam munimenta propugnabant,
pars iussu ducis, et alii propria ignavia aut Corbulonem
opperientes, ac vis si ingrueret, provisis exemplis cladis
10 Caudinae Numantinaeque ; neque eandem vim Samnitibus,
Italico populo, ac Parthis, Romani imperii aemulis. validam 3
quoque et laudatam antiquitatem, quotiens fortuna contra
daret, saluti consuluisse. qua desperatione exercitus dux 4
subactus primas tamen lilteras ad Vologesen non supplices,
15 sed in modum querentis composuit, quod pro Armeniis
semper Romanae dicionis aut subiectis regi, quem imperator
delegisset, hostilia faceret : pacem ex aequo utilem ; ne
praesentia tantum spectaret. ipsum adversus duas legiones 5
totis regni viribus advenisse : at Romanis orbem terrarum
20 reliquum, quo belium iuvarent.
14. Ad ea Vologeses nihil pro causa, sed opperiendos
sibi fratres Pacorum ac Tiridaten rescripsit ; ilium locum
tempusque consilio destinatum, quid de Armenia cernerent ;
adiecisse deos dignum Arsacidarum, simul ut de legionibus
35 Romanis statuerent. missi posthac Paeto nuntii et regis 2
conloquium petilum, qui Vasacen praefectum equitntus ire
iussit. turn Paetus Lucullos, Pompeios et si qua Caesares 3
optinendae donandaeve Armeniae egerant, Vasaces imaginem
retinendi largiendive penes nos, vim penes Parthos memorat.
30 et multum in vicem disceptato, Monobazus Adiabenus in 4
diem posterum testis iis quae pepigissent adhibetur. placuit- 5
que liberari obsidio legiones et decedere omnem militem
finibus Armeniorum castellaque et commeatus Parthis tradi,

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence