Skip to main content

‹‹‹ prev (53)

(55) next ›››

(54)
50
variosque indutis colores, ac mire compositis, vitam
spirans imago, atque in aevum duratura, conficia-
tur. Si quis in syllabarum brevitatem longitudi-
nemve non peccet, versumque senis concludat pedi-
bus, purisque verbis, haud multum praestat. Cul-
pam evitat, non meretur laudem. Quoties rite
diducitur versus, efficitur verborum sonus, qui, cum
gravibus temperans acutos, concentum imitatur,
creatque. Interest quo quaevis res ordine locetur :
ad sedis, quae quarta est, primam syllabam attolli-
tur vox, magisque ferit. Eo igitur est loci quid-
quid in versus decursu talem pro sua dignitate pos-
tulet contentionem. Ubicunque item vox haeret,
id illic ponitur, quod moram admirationemque con-
ficiat sui. Hanc nunquam violat legem Virgilius.
Nec satis est quemvis seorsim nitere versum, ni,
sicut sequentibus aliquantulum concinit, sic quo-
que ab illis discrepet ob alia ; quo fit ut mira jucun-
daque sonorum enascatur varietas. Componitur
hinc versus, qui ad finem usque enuncietur, nulla-
que mora impediatur : aHus in varia caeditur frusta,

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence