Skip to main content

‹‹‹ prev (52)

(54) next ›››

(53)
49
quibus arma virumque suum prosequitur Virgilius.
Sunt etenim brevissimi ; prinms tertiusque ob
quandam vocalium litterarum, quibus immoratur
vox, similitudinem consonant sub finem ; quisque
completum plerumque prae se fert sensum, facilique
cursu delabitur. Quin Gaelica linqua multo est
Latina expeditior. Nil dactylos curat, autspon-
deos, aliosve, quos noverim, pedes. Dissolvendus
itaque milii erat versus Ossianis, novusque conden-
dus, qui tamen exemplaris innata progrederetur in-
dole. In id ergo incubui, ut, priore Ossianis velu-
ti pessundato corpore, in illo, quod ipse denuo cre-
avi, eadem omnino esset materies, pulcherque ordo ;
idem ubique robur, atque majestas ; eadem lacryma^
bilis facies, eademque per omnes infusa mens artus ;
ut idem denique Ossianes, Romanorum donatus ci-
vitate, ipsorumque apprime edoctus linguam, sua
carmina Virgilii in morem modularetur,
Immenso prorsus labore, novoque ingenii acumi-
ne fingendi sunt Latini versus : agendumque ve-
luti, si ex durioribus undique conquisitis lapillis.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence