Skip to main content

‹‹‹ prev (48)

(50) next ›››

(49)
45
tribuendum aequus fatebitur rerum aestimator
iniquitatemque temporis, et recitantium accusabit
incuriam, si in Phingaleide detorta quaedam, suum-
que extra locum, fortasse videantur.
Hoc ubi mecum evolvissem, pergratum omnibus
tibique gentibus, in Latinarumcommuneincumben-^
tibus litterarum studium, me putavi facturum, siqua
ipsis ea impertirer, vocibusnumeroque Virgiliiexpo-
sita, quae suos inter Gaelice noster canebat Ossianes.
Homero duce antiquissimas invisimus Grajorum
urbes ; horumque nobis opiniones, ritus, moresque
varios domi mihtiaeque, al) ipso describi gaude-
mus. Res Italas, docente Virgiho, Romanorumque
admiramur triumphos. Est autem Celtarum, an-
tiquitus late dominantium populorum, Phingaleis
monumentum insigne, quod omnis, qui mentem
humanam, diversis se plagis ac temporibus expli-
cantem, avidissime rimatur philosophus, inspiciat ;
et, quicunque poeseos est studiosior, volutare velit.
Quamobrem in id me contuli totum, ut, nondum
pro dignitate sat fideliter nitideque evulgatum,

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence