Skip to main content

‹‹‹ prev (47)

(49) next ›››

(48)
44
maxime sua eminent dignitate. Unus fdrs est Os-
sianes poeta, qui vulgare nihil, vulgarive modo prae
se fert. Si quid eximii sub imis haereat hominum
sensibus, si quid in moribus pluris aestimetur, si
quid in mundi prospectu percellat, moveatque ani-
mos, hoc Caledonius exequitur vates. In lacryma-
rum autem ciendis maxime dignis fluminibus cre-
bro immoratur. Quamvis enim in magnis sit to-
tus, cujusdam una, nescio quae, moestitiae dat gau-
dia; hisque mire perfundimur. Cum Homero
dirigimus acies ; VirgiUum jucundissime audimus ;
in Ossianem mutamur ipsum. Quae sentit, sen-
timus ; queis afficitur, afficimur ; ubi flet, luben-
ter flemus, quod in optimo quidem poeta vel pri-
mum requiritur.
Haec, quae de Phingaleidos materie, personis,
atque eloquio dixi, mente perpendat memor, qui
hoc sat legit poema ; jamque ipsum, nil dubito,
plurimi faciet ; Ossianemque principibus compara-
bit poetis. Si, qua ipse spatiatus fuit, minus sit
ampkis cultusque ager, id illius saeculo regionique

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence