Skip to main content

‹‹‹ prev (156)

(158) next ›››

(157)
A.D. 66.] LIBER XVI. CAP. 12-16.
4 eamque causam muhis exitio esse, igitur interceptis Antei
litteris, furatus etiam libellos, quibus dies genitalis eius
et eventura secretis Pammenis occultabantur, simul repertis
quae de ortu vitaque Ostorii Scapulae composita erant, scribit
ad principem magna se et quae incolumitati eius conducerent 5
adlaturum, si brevem exilii veniam inpetravisset : quippe
Anteium et Ostorium inminere rebus et sua Caesarisque
5 fata scrutari. exim missae liburnicae advehiturque propere
Sosianus. ac vulgato eius indicio inter damnatos magis
quam inter reos Anteius Ostoriusque habebantur, adeo ut 10
testamentum Antei nemo obsignaret, nisi Tigellinus auctor
extitisset, monito prius Anteio ne supremas tabulas moraretur.
6 atque ille hausto veneno, tarditatem eius perosus intercibis
venis mortem adproperavit.
15. Ostorius longinquis in agris apud finem Ligurum id 15
temporis erat. eo missus centurio, qui caedem eius matu-
2 raret. causa festinandi ex eo oriebatur, quod Ostorius mulla
militari fama et civicam coronam apud Britanniam meritus,
ingenti corporis robore armorumque scientia metum Neroni
fecerat, ne invaderet pavidum semper et reperta nuper con- 20
3 iuratione magis exterritum. igitur centurio, ubi effugia villae
4 clausit, iussa imperatoris Ostorio aperit. is fortitudinem saepe
adversum hostes spectatam in se vertit : et quia venae quam-
quam interruptae parum sanguinis effundebant, hactenus
manu servi usus, ut inmotum pugionem extoUeret, adpressit 35
dexlram eius iuguloque occurrit.
16. Etiam si bella externa et obitas pro re publlca mortes
tanta casuum similitudine memorarem, meque ipsum satias
cepisset aliorumque taedium exspectarem, quamvis honestos
2 civium exitus, tristes tamen et continuos aspernantium : at 30
nunc patientia servilis tantumque sanguinis domi perdiium
fatigant animum et maestitia restringunt. neque aliam
defensionem ab iis quibus ista noscentur exegerim, quam ne

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence