Skip to main content

‹‹‹ prev (155)

(157) next ›››

(156)
CORNELII TACITI ANNALIUM [a.U.C. 819.
vocabulis mutantur, testificante Cornelio Orfito, qui id
censuerat, ideo lunium mensem transmissum, quia duo iam
Torquati ob scelera interfecti infausLum nomen lunium
fecissent.
5 13. Tot facinoiibus foedum annum etiam di tempes-
tatibus et morbis insignivere. vaslata Campania turbine
ventorum qui villas arbusta fruges passim disiecit pertulitque
violentiam ad vicina urbi ; in qua omne moitalium genus
vis pestilentiae depopulabatur, nulla caeli intemperie, quae
10 occurreret oculis. sed domus corporibus exanimis, itinera 2
funeribus complebantur ; non sexus, non aetas periculo
vacua; servitia perinde et ingenua plebes raptim extingui,
inter coniugum et liberorum lamenta, qui dum adsident, dum
deflent, saepe eodem rogo cremabantur. equitum senatorum- 3
15 que interitus, quamvis promisci, minus flebiles erant, tam-
quam communi mortalitate saevitiam principis praevenirent.
Eodem anno dilectus per Galliam Narbonensem Africam- 4
que et Asiam habiti sunt supplendis Illyricis legionibus,
ex quibus aetate aut valetudine fessi sacramento solvebantur.
20 cladem Lugdunensem quadragiens sestertio solatus est prin- 5
ceps, ut amissa urbi reponerent ; quam pecuniam Lugdunenses
ante obtulerant urbis casibus.
14. C. Suetonio Luccio Telesino consulibus Antistius
Sosianus, factitatis in Neronem carminibus probrosis exilio,
25 ut dixi, multatus, postquam id honoris indicibus tamque
promptum ad caedes principem accepit, inquies animo et
occasionum baud segnis Pammenem, eiusdem loci exulem
et Chaldaeorum arte famosum eoque multorum amicitiis
innexum, similitudine fortunae sibi conciliat. ventitare ad 2
30 eum nuntios et consultationes non frustra ratus, simul
annuam pecuniam a P. Anteio ministrari cognoscit. neque 3
nescium habebat Anteium caritate Agrippinae invisum
Neroni opesque eius praecipuas ad eliciendam cupidinem

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence