Skip to main content

‹‹‹ prev (366)

(368) next ›››

(367)
VI. 2. CONSTRUCTIO POETICA HIBERNICA. 919
octonas syllabas. Assonantia finalis copulativa continnata e com-
monefacit assonantiae continualac usitatissimae apud cambricos
poetas. Profero duas primas strophas (Opp. D. August., Lugd.
1JSG. 7, p. 3):
Abundantia peccatorum || solet fratres conturbare ;
Propter boc dominus noster || voluit nos praemonere,
Comparans regnum coelorum || reticulo misso in marc,
Congreganti multos pisces, || omne genus hinc et iude.
Quos cum traxissent ad litus, [| tunc coeperunt separare.
Bonos iu vasa miserunt, || reliquos malos in mare.
Quisquis recolit evangelium, | recognoscat cum timore,
Videt reticulum ecclesiam, || videt boc saeculum mare,
Genus autem mixtum piscis || justus est cum peccatore.
Saeculi finis est litus, |J tunc est tempus separare,
Quando retia ruperunt, || multum dilexerunt mare.
Vasa sunt sedes sanctorum, || quo non possunt pervenire.
Bonus auditor fortasse || quaerit : qui ruperunt rete ?
Homines multum superbi. || qui justos se dicunt esse.
Sic fecerunt scissuram et [| altare contra altare.
Diabolo se tradiderunt, || cum pugnant de traditione,
Et crimen quod commiserunt, || in alios volunt transferre.
Ipsi tradiderunt libros || et nos audent accusare,
Ut pejus committant scelus, || quam commiserunt et ante.
Quod possent causam librorum |j excusare de timore,
Quod Petrus Christum negavit, || dum terreretur de morte,
Modo quo pacto excusabunt || factum altare contra altare ?
Et pace Christi conscissa ]j spem ponunt in homine ?
Quod persecutor non fecit, ]] ipsi fecerunt in pace.
sententiis suis incipiens a membris syllabarum septendecim et finiens niembris
viginti duarum. Indos in quocunque fere scientiae vel artis genere bene ver-
satos rhytbmum, i. e. certiorem syllabarum brevium et longarum ordinem in
quibusdam distichi locis adoptasse, vel etiam jam assonantiam finalem inter-
dum ad majorem ornatum addidisse, quis mirabitur ? Ita in Ghatakarparo,
cujus primum slocum profert Boppius in editione Nali (praef. p. VIII) :
nitschitang hham upetya niradaih || priyaMndhridaydwaniT&d&ih
salilair nihitan radschdh kschitau | rawitschandrdw api n6'palakschit&\i.
I'.n u-sonantiam finalem contrapositam bisyllabam, adeo trisyllabam, syllabas
in priori membro cujusque versus exacte decem, in postcriori undecim. Sed
unicum hoc exemplum assonantiae mihi cognitum est.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence