Skip to main content

‹‹‹ prev (21)

(23) next ›››

(22)
18
blandum enixa est Virgilium, spem alteram. Quid-
ni ergo genuerit Ossianem vetus Caledonia, qui
suis praestaret carminibus, ut, quorum victricia re-
pulimus tela, nec ipsis admodum ingenii splendore
cedere videremur ?
Respublicae, regumque ditiones maribus, flumini-
bus ac montibus definitae sunt, veluti quibusdam
metis ; posuitque Deus florentissimis quoque regnis
statuta rerum tempora. Non his tamen limitibus
terminantur virtutes ac vitia. Nobiscum enim
puUulant, ubicunque sumus ; humanumque genus
in aevum sequuntur. Poetarum autem est, quos
laudant, magnifice laudare ; omniumque est ab iis se
avertere, quae minus in amicis fulgent. Si quid
domi mihtiaeve niteat, atque in unum belle confe-
ratur ; et ab eo, cui tribuitur, omne recidatur mi-
nus habens decoris, en ! mores, quos describit Os-
sianes ; en ilhus Phingal, quem praestantissimo si-
milem numini depinxit! Quidni venerandus se-
nex, strenuus bellator, natus poeta, Bardorum
imbutus institutionibus, memorans, quae cognati.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence