Skip to main content

‹‹‹ prev (22)

(24) next ›››

(23)
19
quae pater, insignis rex, quae filius, quae fra-
tres, quae dilecti sodales gesserant, et quorum pars
magna fuit ipse, haec exornarit ? tales heroas ad
coelum laudibus extulerit ? jucundissima raptus
animi recordatione in ea, queis ipse studuerat ju-
venis, in eos, quos adamaverat, in eximia facta,
quae cum iis perpetraverat, superstes sic senium, sic
caecitatem, sic suorum desiderium solatus sit? Quid-
ni praeclara sentiret, easque virtutum morumque
exprimeret opiniones, quas tantopere admiramur ?
Contendit dein Laingius non potuisse Ossianis
poemata, vetusti nempe vatis, ad nos usque perve-
nire ; quum nec ab initio, nec post plurima sae-
cula fuerant htteris mandata. Quod scriptum est,
stabile ac permansurum vocat ; quod voce tantum
traditur, Laetheis delendum aquis committi dicit.
Verum haec hominis doctrina vel adducto jam re-
tunditur exemplo Homeri, cujus Rhapsodias per
multa servavit saecula sola recitatio. Quem porro
habet testem Laingius, ubi asserit Ossianis poe-
mata nec ab initio, nec plurima post saecula fuisse

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence