Skip to main content

‹‹‹ prev (20)

(22) next ›››

(21)
17
dabamus tumiilo, ut pelago prodibant. Ex Anglia,
Normania, et Belgio profugos civitate donavimus ;
atque hi in unum nobiscum populum coierunt.
Abs extremis Carnabiis trans Bodotriae Glottaeque
aestuaria ad usque Northumbrios imperium protu-
Hmus. Quid patriae possit amor, sanaeque studium
libertatis, demonstravit eques noster, praestantissi-
mus Vallas ; quid mens invicta maUs, rex Brussius.
Tot alma tandem regum progenies, Jacobus Sex-
tus, suscepit Britanniae totius, atque Hiberniae,
insularumque adjacentimn gestandum dextra scep-
trum ; hodieque gestat sanguis Caledonius,
Juraque dat populis, quaqua sol aureus orbem
Respicit.
Invictas quid gentes traduxit Roma, omnium ip-
sa bellua immanissima, quae vel ab uberibus fota
fuerat sanguine, creverat in immensum cruore sa-
tiata, tot proculcarat populos pede cruentato, toties
in se suaque saevierat viscera ? Haec tamen tiir-
bulentissimis enixa est temporibus M. T. Cicero-
nem, cujus animum non capiebant orbis angustiae ;

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence