Skip to main content

‹‹‹ prev (383)

(385) next ›››

(384)
936 VI. 2. CONSTRUCTIO POETICA HIBERNICA.
Cingulum serpentis cingulum meum, serpens circumest, ne me vulnerent
viri, ne me perdant mulieres, ad stellas me sublimavit,
potenter circumest.
Illico meus rex etiam ea abscidit rex ; in profanis locis suffbdiebam
mundum meum.
Mucholmoc me duxit ad meditationem, ad scientiam ; ideo me duxit
quia est firmum cingulum meum.
Sunt versus septem, quivis duorum membrorum, excepto
quinto, qui tria membra continet. Numerus syllabarum certus est
nonnisi in primo versu et ultimo, in quibus quoclvis membrum
exacte per duodecim syllabas decurrit. Versuum intermecliorum
membra autem variant numero inter octo et duodecim.
Assonantia finalis est monosyllaba contraposita, plena in om-
nibus, excepto primo versu, ubi est dimidia in imacudirt et in-
tudith.
Lineas discernentes membra et indicantes assonantiam initia-
lem omisi, ne nimia multitudine deturpent poematium formosum.
Est enim etiam initiali assonantia nec non intermedia bene orna-
tum. Initialis contraposita obtinet in secundo versu in | Idin et
| lurech, consociata in sequentibus in | banm\beth, \ferga\fer,
nara\millet \ mnd, ro\mora fo\moir. Primus autem versus et
duo ultimi quacunque assonantia fere cumulata nitent; primus
ludens liquidis, repetens m cum vocalibus variantibus in initio et
medio in vocibus dumimdegail | imum \ imacudirt, naramtairthea,
timcellas, et subjungens assonantiam liquidae n \wjinndin, innset,
intudith. Penultimus versus praeter quater incipientemyb etiam
initialem assonantiam consonarum b et r alternantem una cum
Moch. Boll. Mart. 2, 282, compos. mo-choem-moc (mug, gen. moga, puer), ut
nomina Mochumbe, Mofccta in eadem Vita p. 287. Colmanus ibid. p. 286 vide-
tur idem quod Columbanus (cf. colum, p. 752) ; est tamen etiam adj. coil (tenuis,
macer; p. 41), quod supponi possit nomini Mucholmoc. ramcharastar, vetu-
stius romchuirestar, praet. verbi cuiriur, e quo comp. docuiriur (gl. ascisco,
p. 844), docuirethar, dorochuirsemar (adsciscit, adscivimus, p.445. 448). Com-
parandum est gael. subst. car, gen. cuir, conversio, unde denom. caraich,
vertere, movere. fegad, visio. airai, vet. airi, ideo. tend, hod. hib. gael.
teann, firmus, arctus, mutare in and, ibi, in ea (in meditatione et sapientia,
est cingulum meum) non audea, quia clara est illa scriptio in apographo, haud
dubie etiam in codice.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence