Skip to main content

‹‹‹ prev (384)

(386) next ›››

(385)
VI. 2. CONSTRTJCTIO POETICA HIBERNICA. 937
finali i in latere offert in brut mu\r'\, fosara b'\ in\ri, et insuper
internam in fotrochlanib fothochlan ; ultimus cumulatam initia-
leni, contrapositam ch ct consociatam /', ita : Mu cholmoc ram cha-
rastar ar\fegad arfs. isairi ram charastar uair istend mo\chris.
Constructionis versuum in eerta forma ct certo nunicro sylla-
barum usitatius genus fuit id, quo duo versus, quorum utrumque
membruni septem syllabis constat, in disticbon junguntur cum
assonantia finali aut copidativa, ut in hymno in laudem S. Patri-
cii hibernico, aut contraposita, ut in carmine codicis Mediolanen-
sis et in disticho primo allato c codice Sangallensi. Et ita modo
hac modo illa forma composita sunt plura alia carmina scrvata in
codicibus minus vetustis.* Subsunt caedem formae etiam gaeli-
corum Bardorum carininibus, quae dicuntur Ossianica, indutis
(piidem reccntioris linguac habitu sed non differentibus in structura
poetica nisi majori libcrtate in numero syllabarum praesertim mi-
noris accentus et in usu assonantiae.
Pervetustus haud dubie est hymnus in S. Patricium, sed non
in vctustioribus codicibus servatus in orthographiam recentiorem
transscriptus nec incorruptus in formis grammaticalibus legitur. **
* Alternant inter utramque e. gr. omnia carmina satis numerosa etampla
inserta narrationi vetustae hibernicae, quae prodiit a. 1808 Dublini sub ti-
tulo: " Deirdri, or the lamentable fate of the sons of Usnach, an ancient dra-
matic irish tale, one of the three tragic stories of Eirin ; literally translated
into english from an original gaelic manuscript, with notes and observations.
By Theophilus 0'Flanagan." Est ejusdem historiae narratio duplex. Plura
prioris carmina ostendunt contrapositam assonantiam (p. -12. 56. 60. 64. 78),
copulativam duo in fine (p. lOS. 116). In posterioris narrationis carminibus
invenitur assonantia contraposita item (p. 150. IGG), copulativa in carminibus
additis ab editore in fine libri, quorum unius auctor dicitur abbas Columba
(hibern. Coluim cille, angl. Columkill), alterius Ossianus (hibern. Oisin), ter-
tii Talcus filius Treni (hibern. Talc mac Treoin). Sunt haud dubie haec an-
tiqua carmina, et narrationis ipsius lingua vetusta est : attamen nec scriptio
nec formae grammaticales sunt purae illae et genuinae nostrorum codicum ve-
tustiorum. Dispositio versuum in editione ea est, ut quodvis membrum ut
versus appareat, sint ergo strophae quatuor linearum , dum vetustior dis-
tinctio bina membra ut unum versum in una linea, disticha ergo pro strophis
exhibet. Rara in omnibus his est assonantia finalis bisyllaba, communis mo-
nosyllaba, frequenter dimidia; nec desunt loci in quibus omnino desideratur
assonantia finalis. Magis inde congruum est, ex hymno in S. Patricium pro-
ducere exempla, jam ob varietatem assonantiae multo majorem.
Editus in opere Colganii (cujus nimium rari nondum mihi copia facta

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence