‹‹‹ prev (301) Page 152Page 152

(303) next ››› Page 154Page 154

(302) Page 153 -
153
1562] § IV. MISSION OF DE GOUDA
ceretur, praesertim si illi praevideretur de loco in Collegio
Germanico vel simili. Est enim tenuis fortunae qui se ipsum
alere non potest. Alioquin est vir doctus et pins, qui etiam,
editis libellis, se in Scotia opposuit primario heretico qui nunc
illic grassatur.
Accepi tribus abhinc diebus literas Episcopi Abardonensis1
ad me datas, quas paucis abhinc diebus accepi, ad quem
scripsi in Scotia (nam ipsum adire non licuit nec expediebat).
Ulas R. V. transmitto ut videat animam eius erga fidem, et
omnes fere Episcopi eiusdem sunt animi, sed ob tyrannidem
hereticorum nihil audent in hoc rerum statu, quo vident ipsam
Iteginam nihil posse. Quod autem dicit se scripturum Summo
Pontifici ubi acceperit breve Apostolicum, sciat R. V. me illi
copiam brevis transmisisse per M. Edmundum, sed ipsum
originale relictum est in manu Reginae, quae noluit brevia ilia
a me tradi, propter periculum, sed ea in suam fidem recepit, ut
Episcopis suo tempore traderentur. Alioquin ego ipse meis
literis illi explicavi substantiam rei et multo plura. Scripsi
etiam nuper me in Flandriam rediisse valetudinis recuperandae
gratia, quanquam mecum dubitarem et cum adhuc essem
Moguntiae, an mihi esset redeundum eo quod Pater Natalis,
antequam in infirmitatem incidissem, iussisset me illuc expec-
tare donee mihi per ilium vel per V. R. significaretur quid
mihi esset agendum, et hie scrupulus me magis torsit postquam
discesseram, quanquam P. Lambertus, Rector Collegii Mogun-
tini, putavit me libere posse redire ex ipsius medici consilio et
verbis P. Natalis ad ipsum dictis. Itaque R. V. quaeso aliquid
de hac re scribat ad me. Si enim male sit actum, cupio me
per Dei gratiam emendare et obedire in omnibus quaecunque
iniunxerit R. V. Cuperem etiam intelligere quid actum sit in
negotio Scotico, quod iterum atque iterum commendo R. V., ut
semel bona ilia Regina et multi cum ea Catholici liberentur a
tyrannide illorum qui illic nunc impune grassantur hereticorum.
Quod ad valetudinem meam attinet, multo nunc rectius valeo
quam cum hue ex Germania redirem. De cetero me totum
commendo R. V., prae omnibus paratus, Dei gratia, facere
quicquid placuerit R. V., quem Dominus lesus nobis et
William Gordon.—Keith, Catalogue, p. 122.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence