‹‹‹ prev (300) Page 151Page 151

(302) next ››› Page 153Page 153

(301) Page 152 -
152 PAPAL NEGOTIATIONS WITH MARY [6 DEC.
specially to God, for he has most special need thereof. I respectfully
salute Father Polanco, Father Salmeron, and Father Covillonio.
Mayence, 2 October 1562.
Your Reverence’s unworthy son, Nicholas de Gouda.
No. 42
FATHER DE GOUDA TO FATHER GENERAL
LAYNEZ
Archives S. J., Epistolae Germaniae, vol. iii. fol. 121. Original.
[n. d., probably Louvain, December 1562]
Admodum Reverende in Christo Pater. Pax Christi, etc.
Scripsi R. V. de negotio cuius gratia missus sum in Scotiam,
ex Moguntia et Colonia, et quia minus commode scripto
quam verbis coram omnia quae ad rem pertinent, explicari
possunt, petii ut R. V. interrogaret duos illos Scotos nobiles
M. Edmundum et M. Guilielmum, quorum alter me in Scotiam
duxit, alter reduxit; qui ambo nunc iverunt in Urbem ut se
Societati adiungerent et iam illos Tridenti R. V. adfuisse con-
fido. Illi enim omnia plene referre possunt, ut deinde recte
informetur Sua Sanctitas de statu illius regni, quod equidem
vehementer optarem, nam bona spes est regnum illud posse
reduci ad veram et orthodoxam fidem (ut alias latius scripsi),
si modo Pontifex recte informatus ea praestare velit quae suis
ad Reginam literis est pollicitus, et hoc obnixe precor R. V.
(licet ipsa multum occupetur nunc Tridenti negotiis universalis
Ecclesiae) ut particulare totius corporis membrum non exiguum,
Scotia inquam, diligenter et calide commendetur Rmo.
Cardinali Amulio et Summo Pontifici. Vellem etiam intelli-
gere a R. Y. quid hac in re a me sit praetermissum. Certe
Rdus. P. Natalis, cum a me audisset quid egissem in Scotia
respondit, ‘ Bene est: imo, inquit, nimium egisti.’ Quanquam
alii forte aliter sentiant. Sane ipse M. Edmundus Scotus
putavit necessarium esse ut ego ipse adirem Pontificem vel
eius vicarium, ut plene de omnibus informetur Pontifex. Sed
hoc rectius per ipsum Edmundum et eius cognatum M. Guiliel¬
mum Scotos fieri posse existimo. Est tamen hie Lovanii quidam
M. Ninianus Scotus qui nobiscum venit ex Scotia, qui multo
plura novit de statu Episcoporum et totius regni, quern optarem
esse Romae, et fortasse baud aegre adduci posset ut eo proficis-

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence