Skip to main content

‹‹‹ prev (328)

(330) next ›››

(329)
APPENDIX OF CHAPTERS, ETC. 291
Plady, Delgedy cum le Quarell in Buchania, superius expressarum : Ad que omnia
et singula nos obligamus et heredes nostros ac omnia bona nostra mobilia et
immobilia, et ad obseruacionem premissorum. In cuius rei testimonium presenti-
bus sigillum nostrum est appensum ; apud Abirdene, vicesimo die mensis Julii,
anno Domini millesimo trecentesimo octuagesimo quinto.
48. Charter by John, Abbot of Arbroath, to John Fraser, of the
lands of Forglen. 2d March 1387-8.
Omnibus hanc cartam visuris vel audituris, Johannes permissione diuina Abbas
monasterii de Abirbrothoc et eiusdem loci conuentus, eternam in Domino salutem :
Sciatis nos ex consensu tocius capituli nostri, diligenti tractatu prius habito,
dedisse, concessisse et assedasse, et hac presenti carta nostra confirmasse Johanni
Fraser, et heredibus suis de corpore suo legittime procreandis, totam terram
nostram de Forglen que pertinet ad Bracbennach, vna cum iure patronatus
ecclesie eiusdem terre, pro homagio et seruicio nobis et successoribus nostris,
faciendoque in exercitu domini Regis nomine nostro pro dicta terra, quod
pertinet ad Bracbennach, quociens opus fuerit : Quam quidem terram Gilbertus Vrry
et Johanna sponsa eius, heres quondam Mariorie sponse Johannis Fraser, filie et
heredis quondam domini Johannis de Monymuske militis, apud Forglen, tercio die
mensis Augusti, anno Domini millesimo trecentesimo octogesimo septimo, coram
quampluribus fidedignis, videlicet, domino Roberto de Dumbarr, Johanne filio
Nicholai, Johanne Bouer, monachis, Alexandra Skyrmchur de Abirbrothoc
senescallo nostro, Thoma Fraser de Korntoun, Willelmo de Dyssyntoun filio et
herede domini Willelmi de Dissyntoun militis, Andrea Malvyin, Johanne Setoun,
burgensibus de Abirbrothoc, Johanne Conane de Conansythe, et multis aliis,
nobis per fustum et baculum reddiderunt et resignauerunt, ac totum ius et
clameum quod in eadem terra habuerunt, vel habere potuerunt, pro ipsis et
heredibus suis, mera et spontanea voluntate quietos clamauerunt inperpetuum :
Tenendam et habendam eidem Johanni et heredibus suis legittime de corpore suo
procreandis, de nobis et successoribus nostris in perpetuum, libere, plenarie, cum
omnimodis libertatibus, aysiamentis, et commoditatibus ad dictam terram de jure
spectantibus vel spectare valentibus in futurum : Et si contingat dictum Johannem
et heredes suos de corpore suo legittime procreatos deficere absque liberis de

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence