Skip to main content

‹‹‹ prev (327)

(329) next ›››

(328)
290 APPENDIX OF CHARTERS, ETC.
Aberdene, pro suo bono seruicio michi bactenus impenso : Tenendas [etc.] pre-
dicts Johanni, et heredibus suis de corpore suo procreatis seu procreandis, de me
et lieredibus meis, in feodo et bereditate [etc.] Eeddendo [etc.] unum par
calcarium deauratorum ad festum Pentecostes apud maneriei locum de Pbilorth
[etc.] et faciendo tres sectas curie, pro oroni alio seruicio seculari [etc.] sic tamen
quod, si forte dictus Jobannes sine berede de corpore suo procreato seu procreando
decesserit, quod absit, dicte terre cum pertinency s, omnibus et singulis, ad me et
heredes meos integre et libere reuertantur [etc.] In cuius rei testimonium pre-
sentibus sigillum meum est appensum ; apud Aberdene, decimo nono die mensis
Maii, anno Domini millesimo tricentesimo septuagesimo sexto. 1
47. Obligation by Alexander Fraser, lord of the barony of Cowie and Durris,
to John Fraser bis brother, to infeft him in the lands of Durris if he
were deprived by him or his heirs of the lands of Auchinschogill, etc.
20th July 1385.
Pateat vniuersis per presentes, nos Alexandrum Fraser dominum baronie de
Colly et de Durres [teneri et] per presentes firmiter obligari Johanni Fraser fratri
nostro, quod si aliquo processu legitimo contigerit, per aliquem vel aliquam,
aliquos vel aliquas, heredem nostrum vel nostram, heredes nostros aut nostras,
de terris de Achinsogill, Plady, Delgedy, cum le Quarell, de quibus ipsum
Johannem Fraser hereditarie alias infeodauimus, pro se et heredibus suis de
corpore suo legitime exeuntibus, expelli aut aliqualiter remoueri, sic quod de
eisdem minime gaudere poterit, idem Johannes Fraser possideat et habeat libere
sibi, et heredibus suis de corpore suo procreatis seu procreandis legitime, omnes
terras nostras baronie de Durres, infra vicecomitatum de Kyncardin, cum omnibus
pertinentiis quibuscunque ad ipsam terram spectantibus seu spectare valentibus in
futurum ; adeo libere, quiete, plenarie et honorifice, in omnibus et per omnia, sicut
nos ipsas terras de Durres de domino nostro Rege liberius, quiecius, plenius et
honorificencius hereditarie tenemus aut possidemus, sine aliquali contradictione
nostrum aut nostrorum heredum, in recompensacionem terrarum de Achinsogill,
1 Antiquities of Aberdeenshire, vol. i. " Willelmus Fraser filius et heres Domini
p. 470, from a copy in the Charter-room Alexandri Fraser, militis, domini baronie de
at Slains, where also there is a copy of a Cowie, ac dominus de Philorth," dated at
Charter of Confirmation of the grant by Aberdeen, on the 2d of April 1397.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence