Skip to main content

Douglas book > Charters

(381) Page 207

‹‹‹ prev (380) Page 206Page 206

(382) next ››› Page 208Page 208

(381) Page 207 -
1512.] THE DOUGLAS CHARTERS. 207
sentenciam diffinitiuam ab impeticione dicti quondam magistri Johannis iudicabatur
immunis. Fuimus igitur, pro parte ipsius Elezabeth, (ne diucius premissorum
pretextu, eiusdemve questionis crebra repeticione in defectu notificacionis seu
publicacionis dicte sentencie hereditario iure plus debito fraudaretur,) cum instan-
cia requisiti vestre inclitissime Maiestati, reuerenciis ac nobilitatibus, omnibusque
quorum interest, certificare de eiusdem serie et tenore. Nos vero Glasguensis
ecclesie archiuas, et curie predecessoris nostri libros diligenter inuestigare facientes,
ipsoque processu atque sentencia apud registrum publicum inuentis, inspectis, et
consideratis, peticioni dicte Elezabeth iusticia exigente annuimus. Vt vero eandem
sacram Maiestatem, reuerencias, ac nobilitates, ceterosque quos presens concernit
negocium, tenor eiusdem sentencie, et series omnino non lateat, hanc de eodem
registro excopiandam, ac de verbo ad verbum presentibus inserendam, nostrique
sigilli testimonio corroborandam fore decreuimus, vt sequitur : " Domini nostri
Jhesu Christi gloriosissimo nomine primitus invocato, graciam Spiritus Sancti ab
eodem eiusdemque intercessionem ad Patrem pro nobis humiliter implorantes, vt
nostrum prodeat de wltu Dei indicium et oculi nostri videant equitatem ; nos
Thomas de Mureheid, Robertas Fawside de Stobo et Moffeth prebendarii, canonici
Glasguenses, et Jacobus Knox, bachalarius in decretis, iudices ac commissarii
reuerendissimi in Christo patris ac domini, domini Eoberti, Dei et apostolice sedis
gracia archiepiscopi Glasguensis, cause et partibus infrascriptis ad promulgandam
sentenciam infrascriptam ac ad infrascripta specialiter constituti, iuxta tenorem
commissionis nobis desuper facte, cuius tenor sequitur in hec verba : RoBERTUS Dei
et apostolice sedis gracia archiepiscopus Glasguensis, venerabilibus et circumspectis
viris, magistris et dominis, Thome de Mureheid, Roberto Fawsid, dicte nostre
ecclesie canonicis, et Jacobo Knox, salutem cum benediccione diuina : Quia alias
causam seu causas bastardie seu illegittimacionis projjositam seu propositas, motam
seu motas, inter magistrum Johannem Auchinlek, actorem ab vna, et Elezebeth
Auchinlek pupillam et tutores eiusdem, ream seu reos, partibus ab altera, a curia
seculari ad nostram curiam specialiter remissas, prefato Jacobo potestatem cognos-
cendi et in eadem seu eisdem procedendi, vsque ad sentencie diffinitiue prolacionem,
exclusive commisimus ; et cum per eundem magistrum Jacobum inter prefatas partes
in huiusmodi causa seu causis, iuxta tenorem commissionis prefate, vsque ad ipsius
sentencie pronunciacionem exclusive processum extitit, ipsi partes dicte sentencie
prolacionem, eandemque ferri pronunciari et promulgari in prefata causa seu causis
instanter desiderant, et cum effectu petunt ; Nos igitur de vestris sciencia, circum-
speccione et legalitate plurimum confidentes, vobis tribus, aut duobus vestrum, ad

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence