Skip to main content

Douglas book > Charters

(314) Page 144

‹‹‹ prev (313) Page 143Page 143

(315) next ››› Page 145Page 145

(314) Page 144 -
144 THE DOUGLAS CHARTERS. [1493.
our regne the vj zer. Quibus vero per me inspectis et in presentia prefati Johannis
Achinlek publice perlectis, antedictus vicecomes ad apj)reciandum bona et terras
prefati Johannis secundum tenorem prefatarum literarum certos barones ac alios pro-
ceres infra antedictum vicecomitatum commorantes vocari fecit, videlicet, Robertum
Arbuthnocht cle eodem, Johannem Allyrdes de eodem, Johannem Strathachyn de
Thorntoun, Dauid Strathachyn feoditarium eiusdem, Johannem "VVyschart de
Pittarrow, Alexandrum Falconer de Halkertoun, Dauid Rait de Druinnager,
Willelmum Raid de Glasberw eiusdem heredem apparentem, Gylbertum Myd-
dylton de eodem, Archibald Rait de Drumtocti, Dauide Falconer de Balandro et
Walterum Bissat de Kinef, qui jurati, estimauerunt firmam dimedietatis terrarum
vnius termini xxxj li. v s. et omnia alia sua bona mobilia, xx li. appreciauerunt ; ac
etiam dimedietatem terrarum de Longfurde et dimedietatem terrarum cle le manis
de Barras et dimedietatem terrarum de Ouerende de Barras et quadraginta sex
solidos et octo denarios de le Westirend de Barras appreciauerunt pro summa iiij c
librarum quadraginta octo librarum et quindecem solidorum ; super quibus omnibus
et singulis, Magister Johannes Achinlek, rector de Glenberwe a me notario publico
sibi fieri peciit publicum instrumentum seu publica mstrumenta. Acta erant hec
apud Barras, hora vndecima ante meridiem, vel eo circa, anno, indictione, die,
mense et pontificatu quibus supra; presentibus ibidem honorabilibus viris Alexandro
Berklay de Mathiris, Andrea Strathachyn de Monbodow, Andrea Ralwyne, Roberto
Rait, Stephano Strathachyn, diuersis aliis testibus ad premissa vocatis specialiter
et rogatis.
Et ego, Robertas Errat, publicus Sanctiandree diocesis auctoritatibus imperiali
et regali notarius, premissis [etc., in forma communil]
136. Letter of Safe-Conduct by King Henry of England to Archibald,
fifth Earl of Angus, Chancellor of Scotland, to travel into England.
23d January [1493.]
Henricus Dei gracia rex Anglie et Francie, et dominus Hibernie, vniuersis et singu-
lis admirallis, capitaneis, castellanis, et eorum locatenentibus, custumariis, custodibus
portuum maris et aliorum locorum maritimorum, necnon vicecomitibus, maioribus,
balliuis, constabulariis, ac aliis officiariis, ministris, fidelibus ligeis et subditis nostris
quibuscumque, infra libertates et extra, tam per terrain quam per mare constitutis,
ad quos presentes litere peruenerint, sahitem : Sciatis quod certis consideracionibus
nos specialiter mouentibus, de gracia nostra speciali suscepimus in saluum et

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence