Skip to main content

Douglas book > Charters

(173) Page 27

‹‹‹ prev (172) Page 26Page 26

(174) next ››› Page 28Page 28

(173) Page 27 -
1379.] THE DOUGLAS CHARTERS. 27
gulis libertatibus, commoditatibus, aysiamentis et iustis pertinenciis suis quibus-
cunque ad dictam terram spectantibus, seu quoquo modo iuste spectare valentibus
in futurum ; adeo libere et quiete, plenarie, integre et honorifice, in omnibus et per
omnia, sicut dictus Hugo dictam terram de nobis ante resignacionem suam nobis
inde factam liberius, quiecius, plenius, integrius seu honorificencius tenuit vel
possedit : Faciendo inde nobis et heredibus nostris dictus Adam et heredes sui
seruicium debitum et consuetum : In cuius rei testimonium present! carte nostre
sigillum nostrum est appensum ; testibus dominis Willelmo et Henrico de Douglas,
militibus, fratribus nostris, Roberto de Leuyngistoun, Thoma de Douglas fratre
nostro, Magistro Gilberto de Grynlawe rectore ecclesie de Lystoun, Johanne de
Wardlaw, et multis aliis : Datum apud Dalketh, sexto decimo die mensis Marcii,
anno Domini M mo ccc m0 septuagesimo septimo.
Quam QUIDEM CARTAM domini mei, domini Jacobi predicti, in omnibus punctis
suis, clausulis et articulis, forma pariter et effectu, ratam habens et gratam, ego Adam
antedictus sigillum meum presentibus apposui, penes dictum dominum Jacobum
perpetuo remansuris ; testibus prenominatis. Datum die, anno et loco supradictis.
33. Resignation by Elisabeth Stewart, daughter of Thomas Stewart,
Earl of Angus, to the Steward of Scotland, of her lands in Inner-
wick. 28th March 1379.
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris, Elisabeth Senescalli, filia junior et
vna heredum Thome Senescalli quondam comitis de Angous, salutem in Domino
sempiternam : Noueritis me, in mea pura virginitate et legitima etate constitutam,
non vi aut metu ductam nee errore lapsam, set mea pura et spontanea voluntate,
pure et simpliciter resignasse, ac per fustim et baculum et hanc literam mee resig-
nacionis sursum reddidisse domino Senescallo Scotie domino baronie de Innerwyk
ac domino meo capitali omnes terras meas cum pertinenciis michi iure hereditario
pertinentes in baronia predicta, in vicecomitatu de Edynburgh, infra constabu-
lariam de Hadyntoun, quas de ipso teneo in capite : sic quod nee ego nee heredes
mei, nee aliquis alius nomine nostro, aliquod ius vel clameum, possessionem vel
proprietatem in ipsis terris cum pertinenciis vel aliqua parte earundem poterimus
vel poterit vendicare infuturum, set ab omni titulo iuris, tam petitorio quam pos-
sessorio, simus et sit absoluti et absolutus imperpetuum per presentes : In cuius
rei testimonium presentibus sigillum meum apposui, vicesimo octauo die mensis
Marcii, anno Domini millesimo ccc mo LXX mo nono.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence