Skip to main content

‹‹‹ prev (95) Page 79Page 79Appendix

(97) next ››› Page 81Page 81

(96) Page 80 -
80
zizannia seperare, quinimo aliquando partial eradicaretur ....
. . . . deb... re prout nee credo fuisse sanum utrumque
crevisse usque ad messem, ne deterius inde contigisset. Sane
metuendissime Princeps, quo ad plenum consilium per me ad
premissa exhibenda, seu literas ad eadem prout mandatur fien-
das, si bene concipio non potero absque ulteriori informatione
eorundem qui modum forinam et efFectum treugarum captarum
apud Kelsowe noverint, congruum dare responsum ; seu scribere
competenter, pro eo presertim quod litere dicti Ducis Albanie
ad ipsos modum, formam, et efFectum, se referunt, de quibus
credo venerabilem fratrem meum Episcopum Dunelmensem, et
alios qui sunt de consilio Londoniensi, qui habent forsan copias
illarum treugarum, et aliorum tractatuum, fore plenius informa-
tos. Vestram igitur excellentissimam maiestatem si libeat, et
videatur expediens, supplico, et exoro quatinus usque ad diem
martis ad septimanam, premissa difFerre velitis, quo die ero, deo
dante, Londonia, et cum predictis communicabo, et faciam, do-
mino concedente, bonum finem, quod si eidem vestre serenitati
non videatur expediens tantum diferre, eadem iterata prece ves-
tre regie excellence supplico, quatinus prefato venerabili fratri
meo Dunelmensi Episcopo, et aliis, qui premissas treugas nove-
runt, et habent copias sive originalia eorundem mandare velitis, ut
una cum avisamento clerici Rotulorum, 1 seu ejus locum tenentis
qui habent modum scribendi, et presertim in talibus ad magnum
sigillum vestrum faciant literas vestris literis regiis
nominatis in delicta forma, et ad hoc sufficienti et apta, ipsasque
literas sic conceptas quam citius vide expediens,
sub literis vestre maiestatis clausas, michi transmittere dignemini
sigillandas, hiis meis humilimis precibus inclinati. Et quia iam
instat festum Pasche quo priores treuge finiuntur, ita quod impos-
sibile sit novas treugas expedire tarn cito, videtur michi sanum
fore consilium ut eiusdem vestre maiestatis litere private aliqui-
bus dirigantur cum verbis excusatoriis, prout expedire videbitur,
Mr Stevenson adds, that the reading of this won] is rather doubtful,
it being nearly defaced in the original.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence