Skip to main content

‹‹‹ prev (30)

(32) next ›››

(31)
PART I.J HISTORY OF ROME. 15
Komanos apud flumen- Alliani secuti urbem occuparunt. Neque
defend! quidquam praeter Capitolium potuit, cui cum diu
obsessum asset et iam Romani fame laborarent, a Camillo sub-
ventum est. Fusis hostibus fugatisque dux triumphans urbem
ingressus est.
The Stories of Alanlius Torquatus and Valerius Corvus.
31. — Undetriginta post annis T. Quinctius dictator adversus
Gallos, qui in Italiam rursus venerant, cum exercitu missus est.
Hi non procul ab urbe trans Anienem fiuvium castra posuerant.
Ibi tum nobilissimus de senatoribus iuvenis T. Manlius Galium
quendam immani corporis magnitudine ad singulare certamen
provocantem occidit. Narrant etiam auctores Manlium hosti
torquem aureum abreptum collo suo imposuisse et inde Torquati
cognomen et sibi et j)Osteris in perpetuum accepisse. Gallis cum
pavorem iniecisset virtus Manlii suosque concitasset, fit hostium
fuga, qui non ita multo post in acie a dictatore victi sunt. Ne
tum quidem finis bellandi fuit. Et alius e Gallis unum ex
Romanis provocavit. Tum se M.. Valerius tribunus militum
obtulit, et cum processisset armatus, corvus ei in scuto sedit.
Mox commissa pugna cum idem corvus alis et unguibus Galli
oculos verberavisset a tribuno Valerio interfectus non solum
victoriam ei sed etiam nomen dedit.
The Latin War.
32. — Latini autem metu Gallorum sublato cum Romanis
diutius parere nollent, legates Romam miserunt ut eadem ipsi
iura quae Romani haberent. Neque recusare sese quin Roma
urbium Latinarum caput esset ; duplicari tamen senatum, creari
insuper quotannis duos consules Latinos debere, Quas con-
ditiones spernentibus Romanis, Latinum illud bellumcoortum est

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence