Skip to main content

‹‹‹ prev (156)

(158) next ›››

(157)
511rffumcntum.
Hoc Poema perfectum est.ejusqueargunientum, sicut plerisqueexOssiani
carniinibus, tragicura spirat. \'ivente Comaie, Trathalis tilio, et patre
illustris Fingalis, Clessammor Thaddùs filius, fraterque Mornse Fingalis
matris, tempcstate in flumen Giottara devectus erat, cujus in ripas
stetit Baldutha, Brilannorum intra muros habitantium, oppiduin,
Reuthamìr, oppidi princeps, benigno eura hospitio accepit, JMoinam-
que filiam suam unicam ei in matrimonium dedit. Rcuda, Cormonis
filius, Britannus, Moinae araore captus, ad xdes Reuthamiris veniens,
erga Clessaramorem se superbum gessit. Ortà contentione, occisus
erat Reuda ; Britannis, qui eum sequebantur, accerimè Clessammori
instantibus, in Glottam se prxcipitem dare, et ad navem suam nando
se recipere, coactus fuit. V'ela dantem, ventus secundus in raare
detulit. Soepe operam navabat, ut rediret, et Moinam suam dilectara
nocte abduceret. Vento autem adverso non intermittente, ab incepto
desistere necesse fuit.
Moina, gravida ex marito relicta, natum peperit, et paulo post mortem
obiit. Reuthamir infanti nomen imposuit Carthon ; i. e. Undarum
Murmur, à tempestate deductum quae patrem suum Clessammorem
abstulit, qui naufragio periisse putabatur. Carthone tres aniios nato,
Comal, Fingaiis pater, incursione quàdam adversus Brit.mnos, captara
Balclutham incendit. Reuthamir in oppugnatione erat occisus, et
Carthon, per nutricem abductus, quE ad interiores Britannorum
partes fugiebat, incolumis servabatur. Carthon, ut primum ex ephebis
excessit, Balcluthae ruinam in Comalis posteros ulcisci, statuit. A
Glotta flumine naves solvit, et impetu in oras IMorvenis faclo, duos ex
Fingalis fortissimis, qui causà ejus itineris obsistenti venerant, devicit.
Ad postremum, à patre suo Ciessammore imprudentòr in singulari
certamine interfectus, occubuit. Haec historia est argumentum hujusce
Poematis, cujus exordium eà fingitur nocte qua; proxima fuit ante
Carthonis mortem ; adeo ut quxcunque jam antca evenerant per
episodium in Poema intexuntur. Poema Malvince Toscaris tilia;
inscriptum est.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence