Skip to main content

‹‹‹ prev (214)

(216) next ›››

(215)
NOTiE IN LIB. II. 211
F.
Non est, cur aegre feramiis Eriginas hac paulilm ob-
volvi nebula. Mox enim depelletur ea loco ; Suarenisque
fastum inopino retundi visu gaudebimus.
G.
Qualis qui legat Suaren, illius superbit Legatus ; domi-
numque suum egregie agit Morla.
H.
Asperis in se conviciis Homeri crudescunt heroes. Ca-
vit Ossianes ne suis id vitio verteretur. Suntenim graves;
sapientiam callent; cum dignitate semet alloquuntur.
I.
Ob ofEcium in Cormacem, adhuc puerulum, caput ob-
jectat periculis CuchuUin ; obnecessitudinem, atque etiam
amicitiam succurrit ei Phingal. Caeca fertur iri in Tro-
jam Achilies ; vi, summamque per injuriam profugus yEne-
as novum in Italia condit imperium. Itaque eo se magis
commendat hoc Ossianis poema, quod decus et probita-
tem doceat, suadeatque.
K.
Cuchullina miror equidem j miror et Connala. Arma
Cuchullin ardet ; pacem laudat Connal. Ex adverso ita-
que stant : diversa tamen sentientes, mutuo se illi honore,
fideque prosequuntur. Nos quoque, sicut Cuchullin, hic
indignamur, atque calescimus. Bland^ reprehendit is

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence