Skip to main content

‹‹‹ prev (8)

(10) next ›››

(9)
PRAEMISSAE DISPUTATIONES,
OssiANis conversurus Phingaleiden, paucisque ego
contentus lectoribus, tria praefabor. Primum de
vetustate disseram poematum, quae tribuuntur Os-
siani ; deinde de Phingaleidos dicam genere, con-
tendamque esse pulcherrimum ; exponam denique
quid de optima sentiam interpretatione, Latinisque
condendis versibus.
I.
Ossianis poemata primus Anglica solutaque ora-
tione vertit, superioris saeculi annis 1760, 1761,
Jacobus Macphersonus. Nec mora, per Magnam
Britanniam Hiberniamque avidissime lecta sunt.
Hinc in exteras derivata gentes, summis per Gal-
lias, Italiam, Germaniamque laudibus efferuntur.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence