Skip to main content

‹‹‹ prev (59)

(61) next ›››

(60)
26 DE RERUM NATURA
Cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
Impetus in mammas convertitur ille alimenti. 815
Terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
Praebebat multa et molli lanugine abundans.
At novitas mundi nec frigora dura ciebat
Nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
Omnia eninj pariter crescunt et robora sumunt. S20
Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
Terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
Humanum atque animal prope certo tempore fudit
Omne quod in magnis bacchatur montibu' passim,
Aeriasque simul vokicres variantibu' formis. 825
Sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
Destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
Mutat enim mundi naturam totius aetas,
Ex alioque alius status excipere omnia debet,
Nec manet ulla sui similis res : omnia migrant, 830
Omnia commutat natura et vertere cogit.
Namque aliud putrescit et aevo debile languet,
Porro aliud clarescit et e contemptibus exit.
Sic igitur mundi naturam totius aetas
Mutat et ex alio terram status excipit alter : 835
Quod potuit nequit, ut possit quod non tulit ante.
Multaque tum tellus etiam portenta creare
Conatast mira facie membrisque coorta,
Androgynum, interutrasque nec utrum, utrimque remotum,
Orba pedum partim, manuum viduata vicissim, 840
Muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
Vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
Nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
Nec vitare malum nec sumere quod foret usus.
Cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat; 845
Nequiquam, quoniam natura absterruit auctum

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence