Skip to main content

‹‹‹ prev (57)

(59) next ›››

(58)
24 DE RERUAI NATURA
Reddit: hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
Quo minus est mirum si certo tempore luna
Gignitur et certo deletur tempore rusus,
Cum fieri possint tam certo tempore multa. 750
Solis item quoque defectus lunaeque latebras
Pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
Nam cur luna queat terram secludere solis
Lumine et a terris altum caput obstruere ei,
Obiciens caecum radiis ardentibus orbem ; 755
Tempore eodem aliud facere id non posse putetur
Corpus quod cassum labatur lumine semper?
Solque suos etiam dimittere languidus ignes
Tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
Cum loca praeteriit flamrnis infesta per auras, 760
Quae faciunt ignes interstingui atque perire?
Et cur terra queat lunam spoliare vicissim
Lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
Menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras ;
Tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae 765
Corpus vel supra solis perlabier orbem,
Quod radios interrumpat lumenque profusum?
Et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
Cur nequeat certa mundi languescere parte,
Dum loca luminibus propriis inimica per exit? 770
Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
Qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
Solis uti varios cursus lunaeque meatus
Noscere possemus quae vis et causa cieret, 775
Quove modo possent offecto lumine obire
Et neque opinantes tenebris obducere terras,
Cum quasi conivent et aperto lumine rursum
Omnia convisunt clara loca candida luce;
Nunc redeo ad mundi novitatem et moUia terrae 780

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence