Skip to main content

‹‹‹ prev (52)

(54) next ›››

(53)
LIBER QUINTUS. 19
Quandoquidem claram speciem certamque figuram
Praebet, ut est o^ exirgmis cumque nqtata
Quantaque quantast hinc nobis videatur in alto.
Postremo quoscumque vides hinc aetheris ignes ; __ 5S5
Quandoquidem quo scum que in terris cernimus ignes,
Dum tremor est clarus, dum cernitur ardor eorum,
Perparyum quiddam interdum mutare videtur
Alteram utram in partem filum, quo longius absunt;
Scir^e licet perquam pauxillo posse minores 590
Esse vel exigua maiores parte brevique.
IUud item non est mirandum, qua ratione
Tanjulus ille queat tantum sol mittere lumen,
?fcv^— Quod maria ac terras omnes caelumque rigando
Compleat et calido perfundat cuncta vapore. 595
Nam licet hinc mundi patefactum totius unum
Largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
Ex omni mundo quia sic elementa vaporis
UndiqAie conveniunt et sic coniectus eorum &00
Confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
Nonne vides etiam quam late parvus aquai
Prata riget fons interdum campisque redundet?
^ Est etiam quoque uti non magno solis ab igni
Aera percipiat calidis fervoribus ardor, 605
Opportunus ita est si forte et idoneus aer,
Ut queat accendi parvis ardoribus ictus ;
Quod genus interdum segetes stipulamque videmus
Accidere ex una scintilla incendia passim.
Forsitan et rosea sol alte lampade lucens 610
Possideat multum caecis fervoribus ignem
Circum se, nuUo qui sit fulgore notatus,
-a^^Jc** Aestifer ut*tantum radiorum exaugeat ictum.
Nec*ratio solis simplex et certa patescit,
Quo pacto aestivis e partibus aegocerotis >■-*.-•.• 615

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence