Skip to main content

‹‹‹ prev (145)

(147) next ›››

(146)
CORNELII TACITI ANNALIUM [a.u.c. 8i8.
ilium lovi liberatori. exim balneo inlatus et vapore eius 5
exanimatus, sine ullo funeris sollemni crematur. ita codicillis e
praescripserat. cum etiam turn praedives et praepotens supremis
suis consuleret.
5 65. Fama fuit Subrium Flavum cum centurionibus occulto
consilio, neque tamen ignoiante Seneca, destinavisse, ut post
occisum opera Pisonis Neronem Piso quoque interficeietur
tradereturque imperium Senecae, quasi insontibus claritudine
virtutum ad summum fastigium delecto. quin et verba Flavi 2
10 vulgabantur, non referre dedecori, si citharoedus demoveretur
et tragoedus succederet, quia ut Nero cithara, ita Piso tragico
ornatu canebat.
66. Ceterum militaris quoque conspiratio non ultra fefellit,
accensis indicibus ad prodendum Faenium Rufum, quern
15 eundem conscium et inquisitorem non tolerabant. ergo 2
instanti minitantique renidens Scaevinus neminem ait plura
scire quam ipsum, hortaturque ultro redderet tam bono
principi vicem. non vox adversum ea Faenio, non silentium, 3
sed verba sua praepediens et pavoris manifestus, ceterisque
20 et maxime Cervario Proculo equite Romano ad convincen-
dum eum cbnisis, iussu imperatoris a Cassio milite, qui ob
insigne corporis robur adstabat, corripitur vinciturque.
67. Mox eorundem indicio Subrius Flavus tribunus per-
vertitur, primo dissimilitudinem morum ad defensionem
25 traliens, neque se armatum cum inermibus et eflfeminatis
lantum facinus consociaturum ; dein, postquam urguebatur,
confessionis gloriam amplexus. interrogatusque a Nerone, 2
quibus causis ad oblivionem sacramenti processisset, ' oderam
te ' inquit, ' nee quisquam tibi fidelior miliium fuit, dum amari
30 meruisti. odisse coepi, postquam parricida matris et uxoris, 3
auriga et histrio et incendiarius extitisti.' ipsa rettuli verba, 4
quia non, ut Senecae, vulgata erant, nee minus nosci decebat
militaris viri sensus incomptos et validos. nihil in ilia coniu- 5

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence