Skip to main content

‹‹‹ prev (126)

(128) next ›››

(127)
A.D. 63.] LIBER XV. CAP. 25-29.
3 scire, quantum intus discordiarum quamque indomitas et
praeferoces nationes regeret : contra imperatori suo immotam
4 ubique pacem et unum id bellum esse, simul consilio
terrorem adiccre, et megistanas Armenios, qui primi a nobis
defecerant, pellit sedibus, castella eorum excindit, plana edita, 5
validos invalidosque pari metu complet.
28. Non infensuni nee cum hostili odio Corbulonis nomen
etiam barbaris habebatur, eoque consilium eius fidum
credebant. ergo Vologeses neque atrox in summam, et
quibusdam praefecturis indutias petit : Tiridates locum diem- 10
2 que conloquio poscit. tempus propinquum, locus, in quo
nuper obsessae cum Paeto legiones erant, barbaris delectus
est ob memoriam laetioris sibi rei, Corbuloni non vitatus, ut
3 dissimilitudo fortunae gloriam augeret. neque infamia Paeti
angebatur, quod eo maxime patuit, quia filio eius tribuno 15
ducere manipulos atque operire reliquias malae pugnae
4 imperavit. die pacta Tiberius Alexander, inlustris eques
Romanus, minister bello datus, et Vinicianus Annius, gener
Corbulonis, nondum senatoria aetate set pro legato quintae
legioni inpositus, in castra Tiridatis venere, honori eius ac ne 20
metueret insidias tali pignore ; viceni dehinc equites adsumpti.
5 et viso Corbulone rex prior equo desiluit ; nee cunctatus
Corbulo, sed pedes uterque dexteras miscuere.
29. Exim Romanus laudat iuvenem omissis praecipitibus
2 tuta et salutaria capessentem. ille de nobilitate generis 25
multum praefatus, cetera temperanter adiungit : iturum
quippe Romam laturumque novum Caesari decus, non
3 adversis Parthorum rebus supplicem Arsaciden. tum placuit
Tiridaten ponere apud effigiem Caesaris insigne regium nee
nisi manu Neronis resumere ; et conloquium osculo finitum. 30
4 dein paucis diebus interiectis, magna utrimque specie, inde
eques compositus per turmas et insignibus patriis, hinc
agmina legionum stetere fulgentibus aquilis signisque et

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence