Skip to main content

‹‹‹ prev (97)

(99) next ›››

(98)
CORNELII TACITI ANNALIUM [a.u.C 814.
praesidiisque militarium, quod uberrinium spolianli et defen-
dentibus intutum, laeti praeda et laborum segnes petebant.
ad septuaginta milia civium et sociorum iis quae memoravi 5
locis cecidisse constitit. neque enim capere aut venundare 6
5 aliudve quod belli commercium, sed caedes patibula ignes
cruces, tamquam reddituri supplicium ac praerepta interim
ultione, festinabant.
34. lam Suetonio quarta decuma legio cum vexillariis
vicensimanis et e proximis auxiliares, decern ferme milia
10 armatorum erant, cum omittere cunctationem et congredi
acie parat. deligitque locum artis faucibus et a tergo silva 2
clausum, satis cognito nihil hostium nisi in fronte et apertam
planitiem esse, sine metu insidiarum. igiiur legionarius 3
frequens ordinibus, levis circum armatura, conglobatus pro
15 cornibus eques adslitit. at Britannorum copiae passim per 4
catervas et turmas exsultabant, quanta non alias multitudo,
et animo adeo feroci, ut coniuges quoque testes victoriae
secum traherent plauslrisque inponerent, quae super extremum
ambitum campi posuerant.
20 35. Boudicca curru filias prae se vehens, ut quamque
nationem accesserat, solitum quidem Britannis feminarum
ductu bellare testabatur, sed tunc non ut tantis maioribus
ortam regnum et opes, verum ut unam e vulgo libertatem
amissam, confectum verberibus corpus, contrectatam filiarum
25 pudiciliam ulcisci. eo provectas Romanorum cupidines, ut 2
non corpora, ne senectam quidem aut virgin itatem in-
pollutam relinquant. adesse tamen deos iustae vindictae : 3
cecidisse legionem quae proelium ausa sit; ceteros castris
occultari aut fugam circumspicere. ne strepitum quidem et 4
30 clamorem tot milium, nedum impetus et manus perlaluros :
si copias armatorum, si causas belli secum expenderent,
vinccndum ilia acie vel cadendum esse, id mulieri des- 5
tinatum : viverent viri et servirent.

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence