Skip to main content

‹‹‹ prev (91)

(93) next ›››

(92)
CORNEUI TACITI ANNALIUM [a.u.c. 813,
honeslis et voluptatibus concessis impertirc. laetiliae magis 6
quam lasciviae dari paucas totius quinquennii noctes, quibus
tanta luce ignium nihil inlicitum occultari queat. sane nullo 7
insigni dehonestamento id spectaculum transiit. ac ne
5 modica quidem studia plebis exarsere, quia redditi quam-
quam scaenae pantomimi certaminibus saciis prohibebantur.
eloquentiae primas nemo tulit, sed victorem esse Caesarem 8
pronuntiatum. Graeci amictus, quis per eos dies plerique
incesserant, turn exoleverunt.
10 22. Inter quae et sidus cometes effulsit, de quo vulgi
opinio est, tamquam mutationem regis portendat. igitur
quasi iam depulso Nerone, quisnam deligeretur anquirebant.
et omnium ore Rubellius Plautus celebratur, cui nobilitas per 2
matrem ex lulia familia. ipse placita maiorum colebat, 3
15 habitu severe, casta et secreta domo, quantoque metu
occultior, tanto plus famae adeptus. auxit rumorem pari 4
vanitate orta interpretatio fulguris. nam quia discumbentis
Neronis apud Simbruina stagna in villa, cui Sublaqueum
nomen est, ictae dapes mensaque disiecta erat, idque finibus
2o Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo, hunc ilium
numine deum destinari credebant, fovebantque muUi, quibus
nova et ancipitia praecolere avida et plerumque fallax
ambitio est. ergo permotus his Nero componit ad Plautum 5
litteras, consuleret quieti urbis seque prava diffamantibus
25 subtraheret : esse illi per Asiam avitos agros, in quibus tula
et inturbida iuventa frueretur. ita illuc cum coniuge Antistia
et paucis familiarium concessit.
Isdem diebus nimia luxus cupido infamiam et periculum 6
Neroni tulit, quia fontem aquae Marciae ad urbem deductae
30 nando incesserat ; videbatuique potus sacros et caerimoniam
loci corpore loto polluisse. secutaque anceps valeludo iram
deum adfirmavit.
23. At Corbulo post deleta Artaxata utendum recenti

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence