Skip to main content

‹‹‹ prev (85)

(87) next ›››

(86)
COKNEUI TACIT! ANNALIUM [a.U.C Si 2.
ciira levem tumulum accepit, viam Miseni propter et villam
Caesaris dictatoris, quae subiectos sinus editissima prospeclat.
accenso rogo libertus eius cognomento IMnester se ipse 4
ferro transegit, incertum caritate in patronam an metu exitii.
5 hunc sui finem multos ante annos crediderat Agrippina 5
conlempseratque. nam consulenti super Nerone responderunt
Chaldaei fore ut imperaret matremque occideret ; atque ilia
'occidat' inquit, ' dum imperet/
10. Sed a Cacsare perfecto demum scelere magniludo
lo eius inlellecta est. reliquo noctis modo per silentium dcfixus,
saepius pavore exsurgens et mentis inops lucem opperiebatur
tamquam exitium adlaturam. atque eum auctore Burro 2
prima centurionum tribunorumque adulatio ad spem firmavit,
prensantium manum gratantiumque quod discrimen inpro-
15 visum et matris facinus evasisset. amici dehinc adire templa, 3
et coepto exemplo proxima Campaniae municipia victimis
et legationibus laetitiam lestari : ipse diversa simulatione 4
maeslus et quasi incolumitati suae infensus ac morti parentis
inlacrimans. quia tamen non, ut hominum vultus, ila 5
20 locorum facies mutantur, obversabaturque maris illius et
litorum gravis aspectus (et erant qui crederent sonitum tubae
coUibus circum editis planctusque tumulo matris audiri),
Neapolim concessit litterasque ad senalum misit, quarum
summa erat repertum cum ferro percussoiem Agerinum,
as ex intimis Agrippinae libertis, et luisse eam poenas con-
scientia, quasi scelus paravisset.
11. Adiciebat crimina longius repetita, quod consortium
imperii iuratiirasque in feminae verba praetorias cohortes
idemque dedecus senatus et populi speravisset, ac postquam
30 frustra habita sit, infensa militi patribusque et plebi dissua-
sisset donativum et congiarium periculaque viris inlustribus
struxisset. quanto suo labore perpetratum, ne inrumperet 2
curiam, ne gentibus externis responsa daret. teniporum

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence