Skip to main content

‹‹‹ prev (76)

(78) next ›››

(77)
A.D. 58.] LIBER Kill. CAP. 49-54.
3 inlicitis nomina publican! invenciant. tempeiata apud trans-
marinas provincias friimenli subveclio, et ne censibus ne-
golialorum naves adscriberentur IribiUumque pro illis pen-
derent, constitutum.
52. Reos ex provincia Africa, qui proconsulare imperium 5
illic habuerant, Sulpicium Camerinum et Pompeium Silvanum
absolvit Caesar, Camerinum adversus privates et paucos,
saevitiae magis quam captarum pecuniarum crimina obicientes.
2 Silvanum magna vis accusatorum circumsteterat poscebatque
tempus evocandorum testium: reus ilico defendi postulabat. 10
3 valuitque pecuniosa orbitate et senecta, quam ultra vilam
eorum produxit, quorum ambitu evaserat. ■./■-'
53. Quietae ad id tempus res in Germania fuerant, ingenio
ducum, qui pervulgalis triumphi insignibus mains ex eo decus
2 sperabant, si pacem continuavissent. Paulinus Pompeius et 15
3 L. Vetus ea tempestate exercitui praeerant. ne tamen segnem
militem attinerent, ille inchoatum ante tres et sexaginta annos
a Druso aggerem coercendo Rheno absolvit, Vetus Mosellam
atque Ararim facta inter utrumque fossa conectere parabat,
ut copiae per mare, dein Rhodano et Arare subvectae per 20
eam fossam, mox fiuvio Mosella in Rhenum, exim Oceanum
decurrerent, sublatisque ilineris difficultatibus navigabilia inter
4 se Occidentis Septentrionisque litora fierent. invidit operi
Aelius Gracilis Belgicae legatus, deterrendo Veterem ne A/'
legiones alienae provinciae inferret studiaque Galliarum 25
adfectaret, formidolosum id imperatori dictitans, quo plerum-
que prohibentur conalus honesti. . -
54. Ceterum continuo exercituum otio fama incessit
2 ereptum ius legalis ducendi in hostem. eoque Frisii
iuventutem saltibus aut paludibus, inbellem aetatem per lacus 33
admovere ripae agrosque vacuos et militum usui sepositos
insedere, auctore Verrito et Malorige, qui nationem eam
3 regebant, in quanluni Germani regnantur. iamque fixerant

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence