Skip to main content

‹‹‹ prev (76)

(78) next ›››

(77)
Chapters 62—67: Events of 27 A.D.
62. M. Licinio L. Calpurnio consulibus ingentium
bellorum cladem aequauit malum inprouisum ; eius
initium simul et finis exstitit. nam coepto apud
Fidenam amphitheatro Atilius quidam libertini
generis, quo spectaculum gladiatorum celebraret, 5
neque fundamenta per solidum subdidit, neque
firmis nexibus ligneam compagem superstruxit, ut
qui non abundantia pecuniae nee municipali am-
bitione, sed in sordidam mercedem id negotium
quaesiuisset. adfluxere auidi talium, imperitante 10
Tiberio procul uoluptatibus habiti, uirile ac muliebre
secus, omnis aetas, ob propinquitatem loci eifusius;
unde grauior pestis fuit, conferta mole, dein con-
uulsa, dum ruit intus aut in exteriora effunditur
inmensamque uim mortalium, spectaculo intentos 15
aut qui circum adstabant, praeceps trahit atque
operit. et illi quidem, quos principium stragis in
mortem adflixerat, ut tali sorte, cruciatum effugere ;
miserandi magis quos abrupta parte corporis nondum
uita deseruerat ; qui per diem uisu, per noctem 20
ululatibus et gemitu coniuges aut liberos noscebant.
iam ceteri fama exciti, hie fratrem, propinquum ille,
alius parentes lamentari. etiam quorum diuersa de

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence