Skip to main content

‹‹‹ prev (74)

(76) next ›››

(75)
AB EXCESSV AVGVSTI IV. 57-60 43
est a militibus qui subsidio uenerant. maior ex eo,
at quamquam exitiosa suaderet, ut non sui anxius,
cum fide audiebatur. adsimulabatque iudicis partes
aduersuiu Grermanici stirpem, subditis qui accusato-
rum nomina sustinerent maximeque insectarentur 15
Neronem proximum successioni et, quamquam mo-
desta iuuenta, plerumque tamen quid in praesentia
conduceret oblitum, dum a libertis et clientibus,
apiscendae potentiae properis, exstimulatur ut erec-
tum et fidentem animi ostenderet : uelle id populum 20
Romanum, cupere exercitus, neque ausurum contra
Seianum, qui nunc patientiam senis et segnitiam
iuuenis iuxta insultet.
60. Haec atque talia audienti nihil quidem
prauae cogitationis, sed interdum uoces procedebant
contumaces et inconsultae, quas adpositi custodes
exceptas auctasque cum deferrent neque Neroni
defendere daretur, diuersae insuper sollicitudinum 5
formae oriebantur. nam alius occursum eius uitare,
quidam salutatione reddita statim auerti, plerique
inceptum sermonem abrumpere, insistentibus contra
inridentibusque qui Seiano fautores aderant. enim-
uero Tiberius toruus aut falsum renidens uultu : seu 10
loqueretur seu taceret iuuenis, crimen ex silentio, ex
uoce. ne nox quidem secura, cum uxor uigilias
sonmos suspiria matri Liuiae, atque ilia Seiano
patefaceret; qui fratrem quoque Neronis Drusum
traxit in partes, spe obiecta principis loci, si priorem 15
aetate et iam labefactum demouisset. atrox Drusi
ingenium super cupidinem potentiae et solita fratri-
bus odia accendebatur inuidia, quod mater Agrippina

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence