Skip to main content

‹‹‹ prev (52)

(54) next ›››

(53)
AB EXCESSV AVGVSTI IV. 28—31 21
utramque insulam referens dandosque uitae usus cui 5
uita concederetur. ita Serenus Amorgum repor-
tatur. et, quia Cornutus sua manu ceciderat, actum
de praemiis accusatorum abolendis, si quis maiestatis
postulatus ante perfectum iudiciura se ipse uita
priuauisset. ibaturque in earn sententiam, ni durius lo
contraque luorem suum palani pro accusatoribus
Caesar inritas leges, rem publicam in praecipiti
conquestus esset : subuerterent potius iura quam
custodes eorum amouerent. sic delatores, genus
liominum publico exitio repertum et ne poenis 15
quidem umquam satis coercitum, per praemia eli-
ciebantur.
31. His tarn adsiduis tamque maestis modica
laetitia intericitur, quod C. Cominium equitem
Romanum, probrosi in se carminis conuictum, Caesar
precibus fratris, qui senator erat, concessit, quo
magis mirum liabebatur gnarum meliorum, et quae 5
fama clementiam sequeretur, tristiora malle. neque
enim socordia peccabat ; nee occultum est, quando
ex ueritate, quando adumbrata laetitia facta impera-
torum celebrentur. quin ipse, compositus alias et
uelut eluctantium uerborum, solutius promptiusque 10
eloquebatur, quotiens subueniret. at P. Suillium,
quaestorem quondam Grermanici, cum Italia arceretur
conuictus pecuniam ob rem iudicandam cepisse,
amouendum in insulam censuit, tanta contentione
animi ut inre iurando obstringeret e re publica id 15
esse, quod aspere acceptum ad praesens mox in
laudem uertit regresso Suillio; quem uidit sequens
aetas praepotentem, uenalem et Claudii principis

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence