Skip to main content

‹‹‹ prev (473)

(475) next ›››

(474)
1026 APPENDIX. SPECIMEN CODICIS HIBERNICI PRISCIANI SG.
ficationis. 18 Et quoniam de proprietate nominis et verbi et parti-
cipii et pronominis breviter dictum est, non ineongruum csse arbi-
tror summatim "' de ceterarum quoque proprietate partium oratio-
nis percurrere.
Proprium est adverbii, cum vcrbo poni, nec sine eo perfe-
ctam significationem posse habere, ut bene facio, docte lego. Hoc
ergo inter adverbium 17 et praepositionem cst, quod adverbium et
sine casualibus potest praeponi et postponi verbis et cum casuali-
bus, ut pone currit, et currit pone ; venit tempore longo post, et
post longo tempore venit. Terentius in Adelpbis : Post faceret
tamen. 1 Si igitur invenias adverbium sine vcrbo cum nomine,
scias hoc per eclipsin fieri, ut si dicam, non bonus bomo, pro
malus, subaudio est. 2 Praepositionis autem proprium est, sepa-
ratim quidem per appositionem 3 casualibus praeponi, ut de rege,
apud amicum ; conjunctim vero per compositionem tam 4 cum ba-
bentibus casus, quam 3 etiam cum non habentibus, ut indoctus,
interritus, intercurro, proconsul, induco, inspiciens.
Proprium cst conjunctionis, diversa nomina vel quascunque
dictiones casuales vel diversa verba vel adverbia conjungere, ut
et Terentius et Cicero, vel Terentius vel Cieero, 6 et formosus et
sapiens, vel formosus vel sapiens, et legens et scribens, vel legens
vel scribens, et ego et tu, vel tu vel ego, et facio et dico, vel facio
vcl dico, et bene et celeriter, vel bene vel celeriter, quod praepo-
sitio non facit. Interest autem etiam hoc, quod praepositiones
componi possunt cum verbis, conjunctio vero nunquam, ut sub-
traho, addico, praepono, produco, dehortor; conjunctio autcm,
licet sit praepositiva, in compositione tamen non invenitur cum
verbis, ut at, ast, sed; et quod praepositio casualibus separata 7
praeponitur semper, conjunctio vero cum omnibus potest dictio-
nibus modo praeposita 8 modo postposita conjungi.
i5 indfolaid 10 inddirmith l. breuiter
17 .1. etir indobrethir son conicc bes hdobre. 7 bes rems. I. etir iudobrce.
sechissi 7 rems. mddodrumenatar alaaili nombetis in oen rainn
(27 b ) 1 .1. ardobre. hi remsamugud 2 .1. ani asest .1. biid est hifoet-
secht
o .1. trechomaishdeis do i?whosc oencheillae -1 emith lasnahi 5 emtth
(i .1. isnectar de 7 hi comaishdis S .1. cach lacein

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence