Skip to main content

‹‹‹ prev (64)

(66) next ›››

(65)
I. soNi. 3
runis scandicis et aptae ad incidendum in lignum vel lapidem, ut
alpliabctum Nemnivi,* dictae Coelhren y heirdd , alphabetum
Bardorum, cui opponitur Coelbren y menaich, alpliabetum mo-
nachorum vel romanum. Figuris similibus arbusculis vel arborum
et fruticum ramulis, ut simt runae scandicae, etiam Bardos hi-
bernicos usos esse, inde colligendum est, quod arborum vel fruti-
cum nomina singulis literarum figuris attribuentes alphabetum
dictum Beth-luis-nion fheith betula, hds fraxinus montana, 7iion
fraxinus etc.) confecerunt. In haec tamen latius inquirere, magis
est palaeographiae quam grammatices.
Sonorum tam hibernicorum quam britannicorum communis
proprietas ea est, qnod e statu originario, qui eruitur vel e vetus-
tioribus monumentis vel comparatione utriusque linguae tam inter
se quam cum linguis afiinibus, expelluntur in certis positionibus,
transeuntque in alios sonos , qui sunt secmrdarii et dici possunt
ob defectionem a primaria genuitate alterati vel i n f e c t i . Qua
evolutione, quam nos dicemus infectionem, tanguntur tam
vocales , quam consonae , quamvis fiat diverso modo in utraque
lingua. Tanguntur autem plurimum consonarum classes (excepta
una aspiratarum), apprime tenues, quae ab eadem subiguntur non
solum in medio et fine vocvmi, sed etiam in initio arripiuntur in
contcxtu sermonis secundum easdem positionum regulas, quamvis
accedant hoc loco propriae quaedam regulae et anomaliae. De qua
infectione consonarum in initio vocum ergo proprio capite dicen-
duni, cum ante fiierit dictum de sonis singulis eorumque infe-
ctione speciaHter.
qua m dura servata contra communem regulam, non difFerre videtur cambr.
hod. of [g excussa , m infecta , secundum regulam) , elementum , unde varia
derivata, e. gr. adj. ofus (elementarius) , subst. oft/dd (doctus , philosophus),
ofyddiaeth (philosophia , scientia). Cf. et gael. subst. oidheam [dh pro gh ;
liber, institutio, tractatus), adj. oidheamach (idealis).
* De quo videsis praef. et appendicem hujus operis. Coelbren , lignum
memoriae , ut coelfaen , lapis memoriae. Ligno quacb-ato incisas esse literas
a Bardis et inde nomen ductum alphabeti incisi, asserit Owenus. Sed nonne
etiam coelbren nomen singularis literae, i. e. ramus, baculus memoriae , ut
germ. buchsfab (baculus libri) ?

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence