Skip to main content

‹‹‹ prev (62)

(64) next ›››

(63)
LIBER PRIMUS.
DE SONIS.
Soni liiiguae celticae, quae deprehenditur una linguarum
Asiae et Europae affinium a primordio^ in aliis quidem concordans
cum ceteris ejusdem origiuis, in aliis propria et sui generis, quam-
vis sit et ipsa divisa, ex quo exstant scripta monumenta, in duo
praecipue genera , unum hibernicum , alterum britannicum galli-
cumque, sese habent ut Imgua ipsa omnis. Concordant scilicet
in summa quidem cum sonis aliarum affinium linguarum, in spe-
cie tamen propriis viis et legibus evolvuntur. Quas sonorum tam
origines quam leges evolutionis eruere , stamina et elementa ergo
linguae utriusque, hibernicae et britamiicae, exponcre, hujus primi
libri argumentum erit.
Sonorum signa i. e. Hterae, ex quo traduntur gallicae voces
vel nomina a Romanis, ex quo transiit chi-istiana religio a Roma-
nis ad Gallos, Britannos et Hibernos, romana sunt vel latina, quae
apud Hibernos jam inde a seculo quinto propria forma exculta et
transgi*essa ad Anglos et Saxones nomen acceperunt literarum
anglosaxonicarum vel scripturae anglosaxonicae. Ante literas has
a Romanis receptas apud populos cehicos scripturam propriam in
usu fuisse, testimonium perhibere videtur nomen Oginms, dei
gallici sermonis et linguae, quod scilicet nomen apud Hibernos
usque ad hodierna tempora servatum est in voce Ogam fOgliam,
OgluimJ designante scripturae vetustae hibernicae proprium ge-
nus, obvium in lapidum inscriptionibus vetustis, cognitumque
VOL. I. 1

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence