Skip to main content

‹‹‹ prev (40)

(42) next ›››

(41)
PRAEFATIO. XXXV
animadvertitiir varietas aliqua vetustae liiiguae , cum e.
gr. in Ml. obtineat saepius e pro ai vel i solita in Wb.
et orta e primitiva a, vel in Cr. et in Ml. ai interdum
pro primitiva /. Frequentius etiam ai quam i scribitur
in codice Sg., qui orthographiam alias ostendit magis
excultam quam ceteri, significans e. gr. statum infectum
literarum /"et s signo delente et statum durum literarum
m, h, d, g duj^licata scrij^jtione mm, bb, dd, gg, quae in-
solita est ceteris, exhibentibus aut singulas easdem aut
tenues^^ (= bb), t \=dd), c [=gg) contra etymologiam.
Usus puncti delentis grammaticalis in solo quidem codice
8g. reperitur let ne hic quidem, ubi ei secundum regu-
las locus esse debet, sempcr positum invenitur , vestigia
tamen duplicatae mediae indurandae, quamvis rara, ap-
parent etiam in aliis , e. gr. robbia (in aliis locis robia.
rojna) Wb. 13'*, robbatar Pr. C'r. GO'', /rigargg inter vo-
ces hibernicas paucas codicis Bernensis n. 3()3 scotici,
qui adjudicatur saeculo VIII exeunti vel IX ineunti in
editione Horatii Orelliana majore (Turici 1843, praef.
p. 1). Non igitur ex illa orthographia magis culta co-
dicis 8g. recentior aetas coUigi debet , sed ])otius in
his differentiis statui diversus scri])tionis usus diversa-
ptor celeber credo in patria lingua. Alias occurrit nomen apud compositores
tabularum hibernicos, qui hibernicae gentis et linguae nomina et projjrieta-
tes suo modo, fabulis componendis, sibi explicarunt. Narratur apud hos (cf.
0'Donov. Introd. p. XXIX et 0'Con. 1, Proleg. II, p. LXXXVIII sq.) , re-
gem Fenium (scribitur Fhaenius apud Giraldum Cambr., aliis Fcnisius et
cum Phoenicum nomine conjungitur) , suae linguae et aliarum peritissimum,
cui fuerint socii aeque periti Gaedal et lar (i. e. occidens), jussisse Gaeda-
lum linguam patriam digererein quinque dialectos, quarumma-
xime culta et perfecta nominari deberet ab ipso Berla Feine,
ceterae autem dialecti vel omnis lingua vulgaris a Gaedalo dicenda esset
Gaidhei(j [Gaidelach ap. Girald. ; gael. Gaclig). Leges vetustae hibernicae
discrte dialecto fcniana scriptae dicuntur. Post hanc nominantur , recentiore
fortasse distinctione, poetica, dialectica, physicalis vel medicina, et solita dia-
lectus [B . Jiled , et-arscartha , teihide , gnuthberla) . Differentiae dialectorum
quatuor populorum principalium ab Hibernis ipsis quatuor versibus indicantur
((VDonov. Introd. LXXII sq.).

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence