Skip to main content

‹‹‹ prev (10)

(12) next ›››

(11)
PRAF.FATIO.
iios et Hibernos linguae commerciuni ea aetate , nec ergo
etiam aetate multo vetustiore , quamyis utramque diale-
ctum vellinguam (hac voce enim utar consulto ob lianc di-
versitatem) ex uno fonte ortam esse clare pateat. Poterit
affirmari major differentia inter linguam hibernicam et
britannicam , quam inter scandicam vetustam vel islan-
dicam et ceteras germanicas dialectos , vix tamen tanta
quanta obtinet inter linguam lituanicam vel prussicam
vetustam et slavicam.
Gallicam autem linguam priscam, quae post interi-
tum imperii Romanorum et invasionem Francorum sen-
sim cessit novae romanicae ortae in regionibus gallicis,
si iion fuit eadem cum britannica, huic tamen vicinio-
rem fuisse, quam hibernicae, haec praesertim ostendunt :
1 . Congruentia sonorum quorundam, quibus differt
hibernica, e. gr. in nominibus gallicis Litana, Litavicus,
quae sunt adhuc britannice adj. litan, subst. litau, sedhi-
bernice lethan, Jetha, quae inprimis animadvertiturin voci-
bus galUcis et britannicis, e. gr. inPetuaria, jietorritum.
pempedula, Pemiinus deus, Penninum jugum . Epona,
I']poredici, Epomanduodurum, convenientibus cum cam-
bricis petiiar (quatuor) , pimp (quinque) , penn (caput) , ep
in deriv. epaul, ehaul (pullus), dum hibernice est c, ch
\)Y0 p in iisdem, ut cethir (quatuor) , coic (quinque), cenn
(caput), ech (equus). Non concedo difFerentiam gallicae
linguae a britannica et congruentiam cum hibernica in
particula su- in compositis Suessiones, Suanetes, cum
eadem vox sit hibernice su-, so- , britannice autem ho-,
hc-, h}j-. Hanc enim h pro s esse serioris originis at-
que .? primiti^am obtinuisse apud Britannos adhuc Ro-
manorum aetate , docet nomen fluvii Sabrina . quod po-
steriores Britanni et hodierni proferunt Hafren (p. 144'i,
ut nomen populi brit. yf^b/oovat apud Ptol. servat etiam
s pro h hodierni subst. brit. hel , helg (hibern. self/ , ve-

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence