Skip to main content

‹‹‹ prev (43)

(45) next ›››

(44)
34 ORATIO
Sed jam hoc lotum omitto, non tam ut ne offend am
tuas patientissimas aures, quam ne Tubero, quod nun-
quant cogitavit, facturus fuisse videatur. Veniebatis
igitur in Africam provinciam, unam ex omnibus huic vic-
loriiE maxime infestam: in qua erat rex potentissimus,
inimicus huic causae, aliena voluntas, conventus firmi
atque magni. Quaero, quid facturi fuissetis ? quanquam,
quid facturi fueritis, non dubitem, cum videam, quid
feceritis. Prohibiti estis in provincia vestra pedem
ponere, et prohibiti, ut perhibetis, summa cum injuria.
Quomodo id tulistis ? acceptae injuriae querelam ad quem
detulistis ? nempe ad eum, cujus auctoritatem secuti, in
societatem belli veneratis. Quod si Caesaris causa in pro¬
vinciam veniebatis: ad eum profecto exclusi provincia ve-
nissetis. Venistis ad Pompeium. Quae est ergo haec apud
Ca'sarem querela, cum eum accusetis, a quo queramini
vos prohibitos contra Caesarem bellum gerere? Atque
in hoc quidem vel cum mendacio, si vultis, gloriari per
me licet, vos provinciam fuisse Caesari tradituros, etiam-
si a Varo et quibusdam aliis prohibiti essetis. Ego autem
confitebor culpam esse Ligarii, qui vos tantae laudisocca-
sione privaverit. Sed vide, quaeso, C. Caesar, constan.
tiam ornatissimi viri, L. Tuberonis: quam ego, quamvis
ipse probarem, ut probo, tamen non commemorarepi,
nisi a te cognovissem in primis earn virtutem solere lau-
dari. Quae fuit igitur unquam in ullo homine tanta con-
stantia ? Constantiam dico ? nescio, an melius patientiam
possem dicere. Quotus enim istud quisque fecisset, ut a
quibus in dissentione civili non esset receptus, essetque
etiam cum crudelitate rejectus, ad eas ipsas rediret?
Magni cujusdam animi, atque ejus viri est, quem de sus-
cepta causa, propositaque sententia, nulla contumelia,
nulla yis, nullum periculum posset depellere. Ut cniosi