Skip to main content

‹‹‹ prev (42)

(44) next ›››

(43)
PRO Q. LIGARIO.
33
tunc paruistis, cum paruit nemo, qui noluit. Reprehen-
do igitur ? minime vero. Neque enim licuit aliter vestro
generi, nomini, familise, discipline. Sed hoc non con¬
cede, ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis
reprehendatis. Tuberonis sors conjecta est ex senatus-
consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam impediretur:
statuerat se excusare. Hsec ego novi propter omnes ne-
cessitudines, que mihi sunt cum L. Tuberone. Domi
una eruditi, militia contubernales, post affines, in omni
denique vita familiares. Magnum etiam vinculum, quod
iisdem studiis semper usi sumus. Scio igitur Tuberonem
domi manere voluisse. Sed ita quidam agebant, ita rei-
publica: sanctissimum nomen opponebant, ut etiam si
aliter sentiret, verborum tamen ipsorum pondus sustinere
non posset. Cessit auctoritati amplissimi viri, vel potius
paruit. Una est profectus cum iis, quorum erat una cau¬
sa. Tardius iter fecit. Itaque in Africam venit jam oc-
cupatam. Hinc in Ligarium crimen oritur, vel ira potius.
Nam, si crimen est ullum, voluisse; non minus magnum
est, vos Africam, omnium provinciarum arcem, natam ad
bellum contra hanc urbem gerendum, obtinere voluisse,
quam aliquem se maluisse. Atque is tamen aliquis, Liga-
rius non fuit. Varus imperium se habere dicebat: fasces
certe habebat. Sed quoquo moao sese illud habeti haec
querela vestra, Tubero, quid valet ? Recepti in provin-
ciam non sumus. Quid, si essetis ? Csesarine earn tradi-
turi fuissetis, an contra Csesarem reteuturi ? Vide, quid
licentiae, Caesar, nobis tua liberalitas det, vel potius au-
dacias. Si respondent Tubero, Africam, quo senatus
eum, sorsque rtliserat, tibi patrem suum traditurum fu-
isse; non dubitabo apud ipsum te, cujus id eum facerc
interfuit, gravissimis verbis ejus consilium reprehendere.
Non enim si tibi ea res grata fuisset, esset ctiam probata.