Skip to main content

‹‹‹ prev (154)

(156) next ›››

(155)
A.D. 65.] LIBER XVI. CAP. 8-12.
4 milites occulta custodia circumdant. aderat filia, super
ingruens periculum longo dolore atrox, ex quo percussores
Plauti mariti sui viderat; cruentamque cervicem eius am-
plexa servabat sanguinem et vestes respersas, vidua inpexa
luctu continuo nee ullis alimentis nisi quae mortem arcerent. 5
6 turn hortante patre Neapolim pergit. et quia aditu Neronis
prohibebatur, egressus obsidens, audiret insontem neve con-
sulatus sui quondam collegam dederet liberto, modo muliebri
eiulatu, aliquando sexum egressa voce infensa clamitabat,
donee princeps inmobilem se precibus et invidiae iuxta 10
ostendit.
11. Ergo nuntiat patri abieere spem et uti necessitate :
simul adfertur parari cognitionem senatus et trucem senten-
2 tiam. nee defuere qui monerent magna ex parte heredem
Caesarem nuncupare atque ita nepotibus de reliquo eonsulere. 15
3 quod aspernatus, ne vilam proxime libertatem actam novis-
simo servitio foedaret, largitur in servos quantum aderat
pecuniae ; et si qua asportari possent, sibi quemque deducere,
4 tris modo lectulos ad suprema retineri iubet. tune eodem in
cubiculo, eodem ferro abscindunt venas, properique et singulis 20
vestibus ad verecundiam velati balineis inferuntur, pater filiam,
avia neptem, ilia utrosque intuens, et certatim precantes labenti
animae celerem exitum, ut relinquerent suos superstites et
5 morituros. servavitque ordinem fortuna, ae seniores prius, turn
6 cui prima aetas extinguuntur. accusati post sepulturam de- 25
cretumque ut more maiorum punirentur. at Nero intercessit,
mortem sine arbitro permittens : ea caedibus peractis ludibria
adiciebantur.
12. P. Gallus eques Romanus, quod Faenio Rufo intimus
et Veteri non alienus fuerat. aqua aique igni prohibitus est. 30
2 liberto et accusatori praemium operae locus in theatro inter
3 viatores tribunicios datur. et menses qui Aprilem eundemque
Neroneum sequebantur, Mains Claudii, lunius Germanici

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence