Skip to main content

‹‹‹ prev (141)

(143) next ›››

(142)
CORNELII TACITI ANNALIUM [a.U.C Si8.
senatoresque intacti tornientis carissima suoriim quisque
pignorum prodeient. non enim omittebant Lucanus quoque 4
et Senecio et Quinlianus passim conscios edere, magis
magisque pavido Nerone, quamquam multiplicatis excubiis
5 semet saepsisset.
58. Quin et urbem, per manipulos occupatis moenibus,
insesso etiam mari et amne, velut in custodiam dedit. volita- 2
bantque per fora, per domos, rura quoque et proxima
municipiorum pedites equitesque, permixti Germanis, quibus
lo fidebat princeps quasi externis. continua hinc et vincta 3
agmina trahi ac foribus hortorum adiacere. atque ubi dicen-
dam ad causam introissent, laelatum erga coniuratos et
forluitus sermo et subiti occursus, si convivium, si specta-
culum siinul inissent, pro crimine accipi, cum super Neronis
15 ac Tigellini saevas percontationes Faenius quoque Rufus
violenter urgueret, nondum ab indicibus nominatus, et quo
fidem inscitiae pararet, atrox adversus socios. idem Subiio 4
Flavo adsistenti adnuentique, an inter ipsam cognitionem
destringeret gladium caedemque patraret, renuit infregitque
20 impetum iam manum ad capulum referentis.
59. Fuere qui prodita coniuratione, dum auditur Milichus,
dum dubitat Scaevinus, hortarentur Pisonem pergere in castra
aut rostra escendere studiaque militum et populi temptare. si 2
conatibus eius conscii adgregarentur, seculiiros etiam integros ;
25 magnamque motae rei famam, quae plurimum in novisconsiliis
valeret. nihil adversum haec Neroni provisum. etiam fortes 3
viros subitis terreri, nedum ille scaenicus, Tigellino scilicet cum
paelicibus suis comitante, arma contra cieret. multa ex- 4
periendo confieri, quae segnibus ardua videantur. frustia
30 silentium et fidem in tot consciorum animis et corporibus
sperare ; cruciatui aut praemio cuncta pervia esse, venluros 5
qui ipsum quoque vincirent, postremo indigna nece adficerent.
quanto laudabilius perilurum, dum amplectitur rem publicam, 6

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence