Skip to main content

‹‹‹ prev (393)

(395) next ›››

(394)
946 VI. 2. CONSTRUCTIO POETICA BRITANNICA.
II. Constructio poetica britannica.
Vetusta cambrica monumenta orationis iigatae communiter
ejusdem structurae sunt, ut hibernica vetusta. Syllabarum certi
numeri et assonantiae cujuscunque idem usus iidemque loci sunt.
Ea tantum invenitur diversitas, quod assonantia finalis, quae fere
nonnisi monosyllaba et semper plena est, per plures versus conti-
nuatur ad arbitrium poetae, ut sit eadem saepius tam contraposita
quam copulativa. Est etiam in singulis carminum partibus versuum
continuandorum, aut paucorum aut plurium jungendorum, major
libertas, nec dominatur, ut in hibernicis carminibus, duorum ver-
sus membrorum contrapositio, quamvis inveniantur adhuc ejus
exempla, sed invaluit singulorum membrorum ut versuum subse-
quentium distinctio, orta, ut videtur, c praevalente assonantia
finali continuata.
Ut assonantiae cujuscunque jam adhibitae sine metro exempla
hibemica exstant incantationes vetustae, leguntur etiam cambrica
cum assonantiis tantum, e. gr. in nominibus propriis, quae tria
esse solent secundum triadum morem cambricum, in hoc loco
enarrationis militum et virorum Arthuris in Mab. 2, 211 (cf. 2,
227, ubi sunt variationes quaedam) :
Bwlch. achyvLVflch. a sefwlch. meibon cledyf kyivAch. wyron cle-
dyfdii\v\ch. |j teir | gorwen | gwenn eu teir ysgwyd. | tri | gouan \gtvann
eu tri \givaew. || tri | benyn. \ byncu eu trichledyf. || | glas. | gless/c.
| gleisa^ eu tri chi. || | call ! cu<l\\. cauaU. eu trimeirch. |j /nvyrdydwc.
u dnvc&ydwc. a /Avyrdydwc. eu tcir gwraged. || och. dgaryma diaspat.
eu teir[\g]tvyryon. | lluchet. aneuet. ac eissiwet. eu teirmerchet. || dnvc,
cgwaeth. dgwaethaf oll. eu teir morwyn.
Constructionis metricae communem faciem celticam et spe-
cialem memoratam cambricam jam prae se ferunt tres versiculi
primam linguae cambricae aetatem scriptione et formis gramma-
ticalibus prodentes, quos e codice Juvenci Cantabrigiensi publi-
cavit Lhwyd (Archaeol. Brit. p. 221 ; cf. Owen. Gramm. p. 7) :
Ni guorcosam nemheunaur henoid mitelu nit yurmaur mi
amfranc dam ancalaur.
Quorum assonantiae, si significantur ut supra hibernicae,
erunt hae:

Images and transcriptions on this page, including medium image downloads, may be used under the Creative Commons Attribution 4.0 International Licence unless otherwise stated. Creative Commons Attribution 4.0 International Licence